PG 44, col. 587

mihi prius peccata, vel catuli leonum, qui me
terrifico illo hiatu et unguium acuminibus dilace-
rabant , sed venerunt auxiliatores misericordia et
veritas. Pulchra conjunctio; neque enim sine ju-
dicio misericordia est, neque veritas sine miseri-
cordia : harumque subsidio liberabor a convictu et
consuetudine catulorum. Istae bestiae sunt, inquit,
ι lilii hominum , ι quorum ι dentes arma et sagittae,
et lingua eorum gladius acutus. ι Νοη habet natura!
nostra: fabrica talia membra, hominum ori loco
dentium indita, sed cum quis similis lit, quoad
allectiones, et transformatus fuerit in malitiam,
deperdita naturali forma, bestia edicitur : ob id
mentione leonum facta, filios hominum nominat, quibus dentes et lingua sunt belli instrumenta.
Qui igitur cogitatione tantum sublevatus est, ut
sub umbra alarum divinarum habitet, utque a
terra in caelestem sortem assumatur (dicit enim:
ι Misit de cmlo, et liberavit me »),ἰε non respicit
amplius ad terrena, sed ei quae est in coelestibus
gloria: studet . ι Ειοιιατθ,ι inquiens, ι super cwlos.
Deus, et super omnem terram gloria tua; ι enar-
ransque hostium impressiones, ipsis suis malis
eos circumagi dicit, et velut in foveam decidere;
ait namque: ι Laqueum paraverunt pedibus meis,
et incurvaverunt animam meam, foderunt ante fa-
ciem meam foveam, et inciderunt in eam. › lpse
vero se paratum ait laudibus celebrandi divinam
gloriam. Quam beatus ille, ob tantam natura: in-
genitam felicitatem, cui cor ad decantandam divi-
nam gloriam praeparatum est, recipiens intra se id
quod capi nequit. Expeditum autem et paratum
sese aflirmans, non differt odam seu canticum, sed
animata illa quae habe‘bat instrumenta ad celebra-
tionis ministerium advocat, ι Exsurge, ι inquiens,
ι psalterium et cithara, ι id quod duplicis hominis,
eius qui videtur, et qui oculos fugit, harmoniam et
concentum divinas efferendi laudes, indicat, obe-
diuntque vocanti organa. Tempus vero huiusmodi
musices diluculum est; neque enim his qui opera
tenebrarum non abjiciunt, gloria Dei exsuscitatur.
ι Exsurgam ι igitur ι diluculo, ι clamat psalte-
rium et cithara ad vocantem, sicque pollicetur se
Deo gratiarum actionem persoluturum, quam cou-
fcssionem nominat completam in populis et genti-
bus. Dividitur enim juxta duo haec nomina aequali-
ter gratia fidei ad populos et gentes. Non enim
Judaeorum solum Deus. sed et gentium, cum unus
sit ‹ Dens. qui justificat circumcisionem ex fide.
praeputium per fidem '. › Propterea quasi duplici
fonte divinae benedictionis super utrosque effuso,
et parte quidem in populo, parte vero in gentes
difl‘usa, pro utraque propheticus sermo gratias agit
⁵ Rom. tu, 30.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.