PG 44, col. 598

abluere, quam ut sordes per aquam abluamus;
at sanguinis aspersio non emundat maculas, qua:
prius inerant, cum ipse sanguis sit quaedam conta-
minatio. Quocirca quemadmodum color albus op-
positus sanguini splendidior apparet, sic et ma-
nuum justi mundities splendidior exsistit collatione
et juxtapositione contrarii. Nam quod nunc aegre
eri-ditur, esse videlicet illis qui per virtutis stu-
dium multos labores lexantlant, communionem
quamdam excellentioris cujusdam boni, id tunc
pso experimento manifestum fiet; qui enim haec
viderit, is‘dicet‘esse, ut decet, justo fructum re-
positum in justo Dei judicio. Vides in quam alti-
Α CAPUT XVI.
Verum neque hic terminus ascensionis figitur
illis, qui per virtutem proficiunt. Nam psalmus,
qui ordine sequitur, hunc superare videtur magni-
tudine abditorum sensuum : ubi rursus inscriptio
victorem corona insignitum praedicat : rursus co-
lumna testatur supra humanam facultatem hujus-
modi victoriam esse. Ait enim: ι In finem, ne dis-
perdas". ι Saepe dictum est, ι linis ι significatum
:sse victoriam; neque opus est denuo explicare id
quod jam liquet. Illud vero” Ne disperdas, ι
amica illa et jucunda vox est, omnem longanimi-
tatis et patientia: excellentiam supergressa, cui
major quaedam et praeclarior hoc in loco subjicitur
notio. Quis enim ignorat quemlibet, etiam ex vulgo,
pronum esse ad beneficia conferenda illis, a quibus
nihil nocumenti accepit; saepe vero vel exigua
offensione et molestia interposita, is quidem qui
animo constantior est, moderate fert exiguam ali-
quam molestiam, et tempore benefaciendi minime
intermittit, quo minus benignus sit in eum, a quo
nonnihil molestiae accepit : at qui animo est abie-
cto et humih‘, licet modicum, quod irritat, fuerit,
omnes furori ad ulciscendum habenas laxat, oblata
D
mali rependendi opportunitate. Quocirca non aequa-
lis admiratio, neque per benefactum reputabitur,
respectu ejus qui nihil hostile antea passus, et com-
paratione ejus qui male de se meritum benefactis
remunerat. Hujus gratia, ut maxime incompara-
bilem et inimitabilem Davidis patientiam et animi
moderationem ostendat, quae parum abest, quin
ipsum divinae naturae, omnis passionis expertem
statum‘imitetur, ob oculos ponit improbam illam
Saulis insaniam“ . Dicta est enim, inquit, a Da-
vide illa vox ει Ne disperdas; ι quam memoria:
posteritatis insculpsit, non quando eum benevo—
lentia proscquebatur tyrannus, scd sublata jam

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.