PG 44, col. 599

non esse hanc vitam hominum ejus r‘ei, quam po-
stulabat, capacem , et ad haec, quem locum esse
apud se Deus dicit, et quem in loco lapidem, et
quod in lapide foramen, in quod jubet pervenire
Moysen, deinde Deum manum suam ad os foraminis
illius positurum , et cum transierit , Moysen invo-
catum a foramine, posteriora ejus qui vocavit,
inspecturum : haec enim Scriptura narrat, et sic
asserit Deum a Moyse perspectum, sicut divina voce
sibi fuerat promissum.
λεῖν τὸν Θεὸν τὴν χεῖρα τῷ στομίῳ τῆς όπῆς ἔξω γενόμενον, τὰ ὖπισθεν ίδεῖν τοῦ καλέσαντος, καὶ οὖ-
τως ἐκεῖνον τὸν ζητούμενον ίδεῖν δόξαι, τῆς τε θείας φωνῆς ἀψευδῆ τὴν ἐπαγγελίαν γενέσθαι.
Haec omnia si quis secundum. litteram solum
consideret, non obscurus duntaxat quaerentibus
sensus flet, verum etiam non rectas de Deo genera-
bit opiniones; sola enim figurata anterius atque
posterius habent, omnis vero figura, corporis ter-
minus est. Quare qui figuram Deo tribuit. corpus
ipsum consequenter putabit :corpus autem omne
compositum est : compositura porro diversorum ac
ditl‘ercntium concursu constituitur. Quidquid vero
sic constitutum e‘st. indissolubile non est: quod-
que dissolvitur, id corrumpitur : dissolutio enim
corruptio compositi est. Quas ob res si quis poste-
rius Dei secundum litteram capiet, in hoc incon-
veniens consequenter deducetur. Nam ante ac retro
in figura, figura vero in corpore, corpus natura
dissolubile, dissolubile autem incorruptibile esse
non potest. Sic qui omnino litterae servit, rerum
ipsarum consequentia corruptibilem esse Deum
opinari compellitur. Est autem Deus incorruptibi-
lis omnino atque immortalis. Sed quis tandem
his quae scripta sunt poterit adaptari sensus, prte-
ter eum qui prima fronte ad litteram exponenti
occurrit? Quod si hac in parte altiorem, quam
littera patitur, sensum quaerere cogimur, quis
alienum esse a Scriptura dicet, si ad spiritualem
sensum totam reducimus? nam cum necesse sit
partes aliquas spiritualiter lintelligere, totum quo-
que necesse ut et possit et debeat sicuti partes
intelligi : est enim totum ex partibus : quare par-
tium inaturam sapiat necesse est. Locus igitur
apud Deum, et lapis in loco, etin lapide quaedam
rapacitas, quam foramen appellavit: ingressusque
Moysi ad illud, impositio quoque manus Dei in ore
foraminis, et transgressio ejus, et vocatio, ac de-
nique posteriorum partium aspectatio, ad altius et
convenientius norma regulaque anagogica sic re-
ducetur. Quemadmodum igitur gravia et rotunda
corpora, si e cacuminibus montium lapsa deorsum
fuerint, etsi nullus postea impellat, ipsa tamen

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.