PG 44, col. 70

liceret, et sine ullo intervallo cum voluntate con-
junctum opus continenter ostensum est: quando-
quidem potentia voluntas est, eodemque momento
prospicit quomodo res fiant, et occasiones praebet,
ut cogitata sint facta. Quamobrem omnia qua: in
Deo sunt, ad rerum procreationem pertinentia si-
mul cogitantur, voluntas, sapientia, potestas et re-
rum ipsarum natura. Quae cum ita sint, nemo am-
us, quomodo aut unde, perscrutando inquiren-
que torqueatur; solent enim quidam ad hunc
modum percontari : Si materia, inquiunt, Deus va-
cat, unde materia? quomodo autem quantum ex eo,
qui caret quantitate. aut aspectabile ex illo, qui cerni
non potest?aut ex eo, qui nulla mole circumscriptus
est, id quod aliqua omnino magnitudine amplitudine-
que concluditur? Haec et alia omnia ejusdem generis,
quae in ipsa materia videntur, quonam pacto, aut
unde produxit ille, qui in natura sua nihil habet ejus-
modi? Ad singulas enim, qua: de materia proferun-
tur quazstiones, una illa nobis solutio est : nec Dei
sapientiam, impotentem ; nec potentiam, insipientem
proponi, sed inter se mutuo conjuncta esse, et ulrao
que unum ostendi, ut simul pariterque in utroque al-
terum cernatur. Siquidem et sapiens ipsius voluntas
potestate factorum est declarata , et effectrix ejus
potestas in ipsius sapiente voluntate perfecta est.
Proinde, si et in eodem et simul sapientia est, atque
potentia; nec ignorat, quomodo ad rerum composi-
tionem inveniatur materia. nec invalidus est ad
illud efficiendum, quod novit. η
Itaque cum omnia possit, ad rerum procreationem
sapienti potentique voluntate simul omnia contulit,
levitatem, gravitatem, densitatem, raritatem, mol-
iitudinem, duritiam, humiditatem, siccitatem, fri-
giditatem, caliditatem, colorem, figuram, circum—
scriptionem, intervallum: quas quidem singula sunt
tenues quaedam nudaeque notiones; nihil enim ho-
rum unum per se materia est, sed cunctis inter se
incurrentibus materia lit. Si igitur sapientiae po-
tentiaeque praestantia et omnia novit, et potest om-
nia, aliquo modo fortasse ad excelsam Mosis vocem
accepimus, qui, ι in summa, ι inquit (sic enim
Aquilas pro, ι in principio, ι vertit) fecit Deus caeo
lum et terram. Quoniam enim procreationis librum
composuit propheta, ut ad Dei cognitionem dux
esset, idque Mosi propositum fuit, ut eos qui sensi-
bus obnoxii devinctique sunt, per ea quae cernuntur,
ad illa perduceret quae sensibus comprehendi non
possunt; caelo autem et terra nostra per oculos co—
gnitio terminatur; idcirco extrema eorum quae
sensu a nobis percipiuntur, tanquam res omnes
complectentia nominavit, ut ea quae complectuntur,
a Deo facta esse commemorans, comprehenderet

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.