PG 44, col. 86

prorsus in luce et ar tenebris sejuncta, nimirum
illa super qua spiritus, qua: simul etiam fuit supra
firmamentum, quod interiectum est, qua: de rerum
universitatis consututione excogitavimus, et quo~
modo in naturae potentia reliquis rebus lux non sit
posterior, licet Scriptura tenebras prius quam
lucem commemoret, quaeque de [irritamento proba-
biliter attulimus, et de aquarum differentia, quas
illas nominis communione conjunctas in gravem
levemque dividens, diversas de utraque ipsarum
Opiniones affert; haec et bis similia sunt : qua:
utrum recta et convenientia sint, judicet prudens
auditor. Posteaquam igitur, quas cernuntur aquai,
ab illis quae intelliguntur, secreta: sunt , medium-
que inter duplicem aquarum naturam confinium
interjecmm est malum, quod simul cum terra atque
omnibus iis, qua: ad mundi constitutionem collata
sunt, in principio factum esse dicitur, nundautev
perfectum et nominatum in demonstratione lirma
menti, ignis ambitu dilliniti, ostenditur; alter lucis
circuitus rursum et oliscuravit id quod erat subje—
ctum vicissim, et illustravit : idque eadem, qua:
ante dicta est, ratione vocatum est dies. Necessario
autem atque ordine natura muneri rerum univer-
sitatem ingressa est. Neque enim aliud est nume-
rus, nisi unitatum compositio. Quidquid autem
praefinita aliqua circumscriptione consideratur,
unum appellamus. Quare cum circulus undique
perfectus in se cognoscatur, recte Scriptura in
nomine unum circuli ambitum constituit, dicens :
ι Factum est vespere, et factum est mane dies
unus, ι et rursum alterum ambitum itidem unum.
Utriusque vero compositio duo reddidit. Atque ita
Scriptura numeri naturam mundi partibus adiunxit,
ordinis consequentiam nominibus numeri signifi-
cans. ι Factum est ι enim, inquit, ι vespere, et
factum est mane dies secundas. ι
tum igitur haec facta essent, rerum natura rur-
sus ordine progrediens antecedentibus consequens
addidit necessario. Atque huic item operi divinum
mandatum anteit, animos ubique nostros Mose
confirmante, ne quid sine Dei nutu consistere θοις
gitemus, sed quas singulis in rebus admiranda per-
spicimus, ad Deum eorum epiiicem auctoremque
referamus: omni ergo tum lucida, tum ignea na-
tura propriis qualitatibus a ca-teris sejuncta, atque
distincta, acris constitutio silentio praetermittitur,
cum tamen ordinis ratio postularet, ut igne consti-
tuto, de ipso aere disputaretur; qui, cum levis sit,
cum ignis levitate quamdam habet cognationem;
deinde de natura gravi verba fierent. Moses autem
omisso aere de hac ipsa disserit. Quod quidem ille

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.