PG 45, col. 115

In English: On 'Not Three Gods.' 1

ΤΟΥ ΕΝ ΑΓΙΟΙΣ ΓΡΗΓΟΡΙΟΥ
ΕΠΙΣΚΟΙΙΟΥ ΝΥΣΣΗΣ
ΠΕΡΙ ΤΟΥ ΜΗ ΕΙΝΑΙ ΤΡΕΙΣ ΘΕΟΥΣ
S. P. N. GREGORII‘
EPISCOPI NY-SSENI‘
QUOD NON SINT TRES Dll
AD ABLABIUM.
(LaurentioSihno interprete. — Εᾶ..1658,ι. n1, p. is.)
Ostendit, tres Personas diuinas non posse dici tres deos, sed‘ eos unum Deum esse. Opusculum‘hoc mar
nomine ι Epistolas ad Ablabiam de S. Trinitate ι jam olim Gregorio Ngsseno tribuit, loco inde prolator
conc. Lateran. mini 649, decr. ι’. (Mansi, t. Χ, col
tteran. mini 649, decr. ι’. (Mansi, t. Χ, col. 1075.)
ὑ-
Vos quidem, qui juxta internum hominem omni Α
robore vigetis, aequum erat cum adversariis veri-
tatis decertare, eumque haud gravatim suscipere
laborem, ut nos patres praeclaris filiorum sudori-
bus oblectaremur (hoc enim suggerit lex naturae);
sed quoniam inverso ordine ad uos mittis impetus
cuspidum, quibus adversarii veritatem petunt,
pustulasque a nobis senibus clypeo fidei exstingui
carbones desolatorios, et retundi tela per falsam
scientiam acuta, suscipimus onus injunctum, ac
tibi ad propensam obedientiam exemplo sumus,
ut etiam ipse nobis invicem parem praebeas in si-
milibus jussis retributionem, si quando te ad talia
certamina excitaverimus, ο strenue Christi miles
Ablabie. Est autem haud parva quaestio haec, quam
proposuisti nobis, neque ejusmodi, qua: siinon
convenienter ac digne tractata et examinata fue-
rit, non parum detrimenti allatura sit. Necesse est
enim ex vi theorematis, secundum eum qui prima
fronte se ofl‘ert intellectum, iu alterutrum prorsus
dissimilium duorum incidere errorem, et vel tres
dicere deos (quod nefas est). vel testimonio nostro
non comprobare, quod Filio Spirituique sancto

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.