PG 45, col. 126

In English: On 'Not Three Gods.' 1

tres deos, eos qui in eadem efficacia versari τi-
dentur: qnemadmodum aiunt dici tres philosophos,
aut oratores, aut si quod est aliud ex studio atque
ollcio nomen, cum plures fuerint socii ejusdem
vitæ instituti. Atque hæc diligentius ac magis in-
dustrie amplificavi, adversariorum ex opposito in-
ferens orationem, ut firmius ac certius nobis de-
cretum constabiliatur validioribus oppositionibus
munitum. Proinde ex integro nobis oratio repe-
tenda est. Quoniam nobis per orationis structuram
mediocriter demonstratum est, quod non naturæ,
sed efficientiæ vocabulum deitatis sit, si quis forte
hanc qjus rei causam afferat, aut absurde dixerit,
quod in hominibus quidem pluraliter eos, qui eo-
rumdem studiorum et oficiorum inter se participes
ac socii sint, numerentur et nominentur : singulari-
ter vero numen divinum tanquam unus Deus et
una deitas dicatur, etiamsi tres hypostases ab ea,
quæ in deitate apparet, significatione non secernan-
tur. Quippe cum homines quidem, etiamsi plures
ejusdem sint officii, sigillatim quisque (tamen) se-
junctus agit et operatur id quod sibi sumpscrit
lgitur in hominibus quidem, quandoquidem dis-
creta cujusque est in iisdem oiciis et institutia
actio atque operatio, proprie multi nominantur,
cum quilibet eorum intra suos terminos pro ratione
sui peculiaris negotii ab aliis separetur. At in di-
vina natura non ita didicimus quod Pater faciat
aliquid per se solus, quod ilius non una cum eo
capessat. Aut ilius rursus peculiariter aliquid opere-
tur absque Spiritu. Sed omnis actioad creaturam a
Deo perveniens, quæ secundum varias notiones atque
considerationes nomen accipit, a Patre proficiscitur,
et per Pilium progreditur,ctin Spiritu sancto pcrfici-
tur. Idcirco in multitudinem operantium nomen
efficaciæ non scinditur, quoniam non separatum
cujusque atque peculiare circa aliquam rem studium
est : sed quidquid fit, quod vel ad nostri providen-
tiar, vel ad summæ rerum administrationem ct
constitutionem pertineat, per tres quidem fit, non
tamen tria sunt, quæ fiunt. Intelligemus autem id
quod dicitur per unsm aliquam rem: ab ipso, in-
quamn, capite beneficiorum, vitam consecuta sunt,
quascunque in hujus beneficii societatem venerunt.
Si scrutemur igitur, unde nobis tale bonum couti-
gerit, ex commonstratione Scripturarum reperimus,
id nobis contigisse a Patre et Silio et Spiritu san-
cto. At non quoniam tres personas ac tria nomina
proponimus, tres etiam vitas, separatim unam ab
unoquoque eorum largitam nobis esse arbitramur;
sed eadem vita et a Patre præstatur, et a Filio
expeditur, et a Spiritus pendet voluntate.
Quoniam igitur ad similitudinem ejus, quod
σαν ἐνέργειαν οὐ διῃρημένως ἐνεργεῖ κατὰ τὸν τῶν modo dictum cst, non divisim pro numero hypostα-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.