PG 45, col. 134

In English: On 'Not Three Gods.' 1

πο in eadem praedicatione Deus est : quippe cum
eque naturae, neque efficaciae aliqua differentia in
citate consideretur. Nam si variaret et diversa
sset in sancta Trinitate natura, prout suspicantur
onnulli errore decepti, consequenter in multitudi-
em deorum numerus dilataretur, atque una cum
iversitate essentiae subjectorum divideretur. Sed
uoniam omnem circa essentiam diversitatem re-
cit divina, simplex, et variare alterarive nescia
atura, ut una sit, multitudinis significationem in
ese non admittit. Sed ut una dicitur natura, ita
aetera quoque omnia singulariter nominantur :
Quod si quis calumnietur orationem, quasi ex
o quod non admittat differentiam circa naturam,
aistionem quamdam et confusionem bypostaseon
scientem: hoc ad talem accusationem responde-
bimus, quod nos qui divinam naturam differentia:
variationisve expertem esse confitemur, eam qua:
circa causam et causatum consideratur differen-
tiam, non negamus, per quod solum discerni alte-
⁵1111] ab altero deprehendimus, nimirum eo quod
:redimus aliud quidem causam esse, aliud vero ex
:ausa: et ejus quod ex causa est, rursus aliam
lifi‘erentiam consideramus. Nam aliud quidem
:ontinenter (et sine medio) ex primo est: aliud
vero per id quod immediate et ex continenti est,
ut et Unigeuiti proprietas absque ambiguitate in
Filio maneat, et ex Patre Spiritum esse non dubi-
tetur: Filio, qui medius intercedit, et sibi unige-
niti proprietatem servante, et Spiritum a naturali
ad Patrem habitu non arcente. Causam autem, et
id quod excausa est dicentes, non naturain per
lucc nomina significamus. Neque enim aliquis eam-
dem causae et natura: rationem reddiderit, sed eam,
quae est secundum aliqualiter esse difl'erentiam in-
dicamus. Dicentes enim alium quidem causatum
et ex causa ortum, alium vero siue causa esse,
non naturam verbo causa: separamus: sed solum-
modoneque Filium ita se habere, quasi genitus
non sit, neque partem per nativitatem et genera-
tionem esse indicamus. Prius autem necesse εει
nos credere quod aliquid sit: et tunc quomodo id
quod creditum est, sit, scrutari. Alia igitur ratio
est ejus, quod quid est; alia item ejus, quod quo.
modo est. Quocirca si quis dicat aliquid ita esse,
quasi non genitum, quomodo sit, ponit: quid au-
tem sit, hac voce simul non indicat. Etenim si de
arbore aliqua interrogaveris agricolam, utrum sa-
tiva sit, an sponte provenerit; ille vero respon-
derit, vel non sativam esse, vel plantatam succre- ἢ
visse: nunquid naturam per eam responsionem ins ‘.
dicavit? Minime. Sed ubi dixerit, quomodo sit. in-
certam et inexplicatam naturae rationem reliquit.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.