PG 45, col. 147

ctute suscepit, si tamenid hominis fuissc consilium
censendum est, ac non divinum quoddam auxilium
ejus, qui humanum genus nostπe utilitatis causι
gubernat. Cum ergo muagnitudine rei tum obstu-
puissem, qui tantus ille vir, magna prius imbmtus
pe fidia, excellentia fidci modum perfidiæ supe-
rasset, atque in progressu colloquii nostti de fato
incidisset sermo: præcepisti mihi, venerabile et
sacrum caput, ut disputationem de hoc argumento
in magna Constantini urbe cum quodam philοso-
pho habitam tibi pcr litteras explicarem. Quod pau-
tum otii nactus, pancis, oratione quantum ficri po-
test contracta, simpllci minimeque elaborata nar-
ratione faciam, idque vcl maxime cavebo, ne epi-
stolæ modum excedat, atque ad bistoriæ longitudi-
nem protendatur.
Verba feci nonnulla de nostra religione viro cui-
dam externæ philosophiæ, ut ex dictis ejus conji-
cere licebat, haud indocto, cique persuadere cona-
bar, ut a Græca superstitione in nostram concede-
ret sententiam. Multis enim confirmabat non in
nostra potestate esse sentenCiarum animi delectum,
sed pendere hominum vitam ex necessitate quadam,
sine qua nihil fieri posset eorum quæ fierent in no-
bis. Atque in hunc modum orstionem meam elu-
debat, si quidem ipsi fatale esset fieri Christianum,
tuturum se omnino vel nolentibus nobis; sin fati
pecessitate prohiberetur, fato se vim adhibere nulla
ratione posse. Iæc ille cum diceret, id cum agere,
uti verisimile erat, arbitratus sum, ut firæcæ su-
perstitionipenitus addictus, nihil de Christiana fide
admitteret, atque ita cursum nostræ orationis im-
pediret. Eadem enim semper inculcare non destitit,
omnia fatali subjecta esse necessitati, dominæ re-
rum, cujus nutui obedirent universa, vitæ modus
ac finis, dissimilitudo rerum , diversa genera vi-
vendi, corporum constitutio, inæqualitates hono-
rum, ut imperio quisque potitus in potestate ha-
beat omnia, quæ ci sint fatalia, aut serviat eamdem
ob causam, dives item sit aut pauper, valeat cor-
pore vel ægrotet; hrevisque et longæ vitæ camdem
esse causam. Nam sive quis exiguo tempore vive-
ret, sive vitam longius produceret, non ex impetu
aut affectionc quadam propria, sed ex illa necessi-
tate eam ætatis diversitatem exsistere. Τam vo-
luntariam quam coactam mortem ab eadem ne-
cessitate sortito decerni. Varia genera violentæ
necis propter incertos casus, sive suffocationem,
sive sententiam judicum, sive insidias imminen-
tes; clades præterea his magis comamunes, et uni-
versales, terræ motus,naufragia,inundationes aqua-
rum, incendia, et omnia id genus alia mala ex
illa causa pendere dicebat, addebatque vitæ etiam
instituta nequaquam esse in capientis arbitrio, sed
omnes potenti fato servire, sive in philosophiam,
sive in eloquentiam incumbant, sive agros colant,
sive nauticam faciant , sive conjugale, sive ctæli
bem vitam instituant. Et virtutis et vitii eamdem
esse causam, ut pro immutabili illa sortitione alius

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.