PG 45, col. 190

tineat: quod animum dicimus. Quare si anima
corpus est qualecunque, licet tenuissimum, quale
tandem foret quod coerceret illam? nam probatum
est omne corpus egere eo quod c0pulet : itaque in
infinitum progressus esset, donec occurreremus iis
quin incorporea sunt. Quod si dicant, quemadmo-
dum Stoici, motionem quamdam inteusam circa
corpora esse, simul intus moverentur et ad ea quae
foris sunt ; atque hanc quidem perliciendi vim hac
bere magnitudines et qualitates in iis quae foras
pergunt ; in iis vero quze quod intus est spectant",
unionem et essentiam: quare sic interrogandi
essent: Quia omnis motus est ab aliqua facultate,
quamam facultas ipsa εει, ει quo pacto ejus essen-
tia constituta est? Si quidem etiam polentia haec
materia quaedam est, iisdem rursus utemur ratio-
nibus. Si vero non materia, sed materia: adhaerens,
aliud est materia: particeps printer materiam ; nam
quod est compos materiae, materiale dicitur : quid
ergo est materiae particeps, utrum materia etiam
ipsum, an materiae expers est? Quamobrem si
materia est, qui materiale est, et non materia?
Quod si non materia est, expers igitur materiae est;
sin autem materia caret, corpus non est; nam cor-
pus materia constat. Quod sidixerint corporatribus
distantiis [dimensionibus] praedita esse. etanima per
totum corpus pertinens,tres etiam distantias habet :
ac propterea utique illam corpus dicemus; quia omne
corpus tribus distantiis constituitur, verum non
omne quod tres distantias habet, corpus est , et-
enim locus et qualitas, incorporea cum sint per
se, per accidens in mole et quantitate habentur :
sic igitur et anima: per se quidem inest, ut distan-
tia careat, per accidens vero simul consideratur
tril'ariam distans cum eo in quo est, quod triplicem
distantiam habet: ad hac omnis res aut extrinse-
cus movetur aut interius : et si quidem foris agi-
Xenocrates sic colligebat; at si non alitur anima,
c0rpus non est; atque haec quidem communiter
adversus eos qui dicunt corpus esse animam ; pe-
culiariter autem adversus eos qui epinantur ani-
mam sanguinem, aut spiritum esse; quandoquidem
spiritu, aut sanguine separato, animal morte con-
licitur. Non illud dicendum est, quod quidam eo-
rum, qui opinantur partem aliquam esse, scripse-
runt aientes, Quoties ell'luit aliquid e sanguine ,
animae. pars efiunditur; istud enim levis inanisque
sermo est; sed enim in iis quae constant partibus
similaribus, etiam pars quae. residua est eadem
εει cum toto. Aqua certe est multa ct perexigua.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.