PG 45, col. 199

tum cum sit animi corpus, si quidemapte fabricatum
comparatumque sit, operatur anima, et ipsum apte
commodeque tenet; siu minus aptum ad functiones
fuerit, tunc rebus sane opus animae fuerit. Etenim
decertans cum ineptitudiue instrumenti, tametsi
non valde evigilaverit , ut conversetur cum ipso.
veluti musicus, aberrat una cum pravitate lyrae,
nisi prius ipsam concinnaverit. Quapropter Opus
est animo cura corporis. ut comparet suum instru-
mentum sibi aptum, operationis et morum, ut in
concentu harmonico, dum partim laxat, partim in—
tendit, ut concinnam gratiam ipsam sibimetipsi
comparet, et prOprio instrumento aptoque utatur,
utque ipsa non depravetur cum ipso; enimvero hoc
etiam usuvenit. Caeterum Arietoteles animam actum
perfectum esse dicens, nihilominus propendet ad
eos qui ipsam qualitatem dicunt. Sed prius quem
vocet actum perfectum, derlaremus. Substantiam
tribus modis dicit : hanc quidem ut materiam sub-
jectam, quod per se quidem nihil est, potentiam
tamen habet ad ortum. Aliud autem est forma et
species, secundum quam specificatur materia;
tertio loco utrumque simul quod ex materia et
forma constitutum, quod est utique animatum.
Quamobrem materia quidem potentia est, forma
vero actus. iloc porro bifariam intelligitur, ut
scientia, et scientiam considerare :videlicet, illud
quidem ut dispositio, hoc autent ut actus; scientia
certe. ut dmn anima sana est, et dum sopita jacet,
et dum evigilat, primum quidem vigilia seu ex-
perrectio est in contemplanda, sapor vero in vi-
dendo. et minime operando. Ac prior quidem est
scientia operatione; et prOpterea primum actum
appellat formam, secundum vero (lill‘erentiam;
veluti opulus est subjecti et formae; ac subjectum
quidem est in ipso, quod autem recipit visum, ma-
teria est oculi; appellatur etiam hic :equivoce ocu-
lus. Forma vero et actus primus oculorum ipse
visus est, et qui pratstat ut videre possit oculus.
Secundus autem actus oculi est operatio, juxta
quam videt. Quemadmodum igitur recens natus
catulus non secundum quidem actum tenet, sed
potentia praeditus est actum accipiendi , sic acci-
pere oportet animi vim et naturam. Nam ut illic
exortus intuitus perlicit oculum, ita hic exorta
anima in corpore, perlicit animal, ut neque sine
corpore esse unquam anima possit, neque corpus
absque anima. Verum enim corpus vita praeditum,
opus animae animam vocat, sejungens ab ipsa quod
rationale est. Sed oportuisset omnem simul ani-
mam humanam accipere, et non ex parte. eaque
infirmissima, de toto sententiam dicere. Postea
corpus ait potestate vitam habere et antequam
η anima exs-uitisset. Dicit enim corpus potestate vi-
tam habere in seipso; oportet autem corpus vitam

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.