PG 45, col. 251

joribus quam caeteri viribus fretus, hunc suscepi
laborem; sed probe, si quis alius, compertum ha-
bui, infinitos reperiri, qui eruditionis et sapientiae
laude in Ecclesia. excellant.» Nihilominus cum prae
omnibus aliis mortui fortunas ad me pertinere ar-
bitrer, tum propter scriptas, tum prapter natura-
les leges : ideo ego meam ante alios hanc quasi
[hereditariam defensionem mihi vindicavi. infimus
quidem illorum qui in fidelium numerum ascripti
sunt : at illo, qui ab Ecclesia sese abrupit, et ad
partes adversarias transtulit, nequaquam imbecil-
;ior; nam in corpore sano minimum etiam mem- Β
brum propter totius conspirationem validius est
et fortius, quam corruptumget abscissum, quamvis.
hoc majus, illud sit minus.
Nullus veroidum haec dico existimet, quod me
magnifice venditem, immaniterque velut proprio
robore glorier : neque enim cum homine in are-
nam descendo, eam ob causam, ut eloquentiam
verborumque flosculos juvenili more ostentem.
Nam in eo certamine, ex~ quo. victoriam reportare
inutile et infructuosum est, libenter volentibus pal-,
mam concedimus; praesertim cum ipsum verborum
sectatorem et aucupem esse mihi persuadeam :
quando animum converto ad tempus, quod in isto
suo dogmate exornando contrivit. Egregie vero
eumdem in hoc etiam libro sudasse conjicio : tutu
ex hoc, quod in hac scriptione non minimam vita:
suae partem collocavit; tum quod amatores illius
hoc labore ejus valde exsultant etdelectautur. Nec
mirum est illum, qui hac in re tot annorum olyms
piadas posuit, majus etiam quiddam praestitisse,
quam soleant, qui ex tempore scribunt. Verum
ejus in hoc opere moliendo moram et cunctatio-
nem clarius adhuc demonstrant in dicendi 'phale-
ris et figuris conquirendis ineptiae, et in his verbo-
rum lenociniis studium plane inane et superva-
cuum. Etenim magna dictiuncularum colluvie ap-
paratu repentino, et extemporaneo, ex nescio
quibus libris coacervata, paucisque quze intelligi
possent, infinita quadam verborum congerie sedulo
superiniecta, Opus hoc laboriosum procudit: quod
laudant quidem et admirantur discipuli erroris,
fortassis ex caecitate, qua in rectis laborant, pri-
ι vati nimirum omni facultate recta a non rectis dis-
cernendi; at illi quibus cor sordibus infidelitatis
obscuratum non est, rident; et nihili pendunt.
Nam quis risum contineat, cum videt promitti
quidem pro veritate omnem curam et industriam,
ipsam vero industriam totam in verborum figura-
rumque ineptiis nullo emolumento poni ? Quid enim
momenti affert ad refutationem, ut ipse quidem
arbitratur, doctrinae nustrte, et commendationem
veritatis eorum, de quibus ambigitur, existimatio
quaedam peregrina ornatm schematibusque compta:

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.