PG 45, col. 30

In English: The Great Catechism 6

Ita etiam alia omnia ex consequenti sua Sequun-
tur principia. Quomodo ergo impatihilitas est
principium et fundamentum vita: agenda: ex vir-
tute: ita qua: per invidiam ad malum exsistit
propensio, muniit viam ad omnia mala qua: fue-
ι runt post eam. Postquam enim ad malum semel
fuit propensus, qui per aversionem a bonitate in
seipso genuit invidiam: quomodo lapis abruptus
a promontorio, proprio pondere in declive detru-
ditur, ita etiam ille avulsus a congenerata ad
bonum conspiratione, et ad vitium gravatus ac
declinans, sua sponte veluti quodam pomlere
compulsus delatus fuit ad extremum terminum
improbitatis: et vim cogitandi quam habuit a
Creatore ad adjumentum participationis ejus quod
est melius, ea accepta adjutrice ad ea invenienda
qua: excogitantur ex vitio, aslu et fraude hominem
aggreditur, ei persuadens ut sibi mortem inferret.
et sui esset homicida. Quia cnim homo confirmatus
et corroboratus per divinam benedictionem ampla
quidem et sublimi erat auctoritate ac dignitate:
constitutus enim erat, ut in terra. et in omnibus
quae in ipsa sunt regnum obtineret : erat autem
formosus , factus enim erat ad imaginem exemplaris
pulchritudinis; erat autem ilupatibilis natura, imi-
tator enim erat ejus qui est impatihilis; dicendi
autem libertate plenus erat ac fiducia, ut qui faeie
ad faciem cum Deo ei apparente loquendi voluptate
se expleret; haec autem adversario erant fomes et
irritamentum invidia: , vi autem aperta et potentiae
robore non poterat eliicere quod habebat in animo,
potentior enim erat vis Dei benedictionis ejus
viribus; propterea machinatur ut eum abducat a
potentia quae eum corroborabat ac confirmabat, ut
ipse facile pateret insidiis. Et quomodo cum in
lucerna ignis ellychnium apprehenderit, nec flatu
quispiam possit flammam exstinguere, oleo aquam
miscet, et ea ratione flammam debilem reddit et
evanidam: ita adversarius, cum libero arbitrio
vitium immiscuisset, effecit ut quodammodo exstin-
gueretur et evanesceret benedictio. Qua deficiente,
CAPUT Vli.
Nemo vero interroget. an Deus, cum providisset
calamitatem qua: erat ad hominem ventura ex malo
consilio. ad creandum hominem accesserit, cui
erat forte conducibilius ortum non esse, quam esse
in malis.Quienim ad Manichaeorum dogmata fraude
sunt attracti,haec afferunt ad suum errorem confir-
mandum, et per hoc ostendunt esse malum crea-
torem humanae naturae. Nam si Deus quidem ex iis

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.