PG 46, col. 1155

divinus Paulus redolebat, odorandi et olfaciendi habitus conStituatur; et internis discretionis et
iudicii manibus contrectetur verbum vitae, ut tonitrui illius dicit '. Nam :intellectualium atque spiri-
tualium sensuum in his exercitatio per abstinentiam et alienationem iis contrariorum elIicere solet
jejunium, quod apud Deum laudatur, atque hac ratione prospere nobis succedit conatus, et con-
tingit, ut malitia quidem infantes simus, prudentiae vero, quae cum Deo conjuncta est, perfectam co-
gnitionem et habitum assequamur.
Hoc modo nos irrigans apostolicarum simul ac
propheticarum doctrinarum de scaturiginibus spi-
ritus confluens sensuum et intellectuum majestas,
et amnem Dei mysticis aquis replens, caelestem
civitatem Dei, qua: ex supramundanis potestatibus
conflatur, hujus amnis fluctuum impetu exhi-
larare scit, ut psalmodiam clamantem audi-
vimus‘. Etenim sanctus supernorum spirituum
cintus, hominum salute vehementer delectatur.
Nam ita cmlcstes spiritus communiter una cum
terrenis dies festos concelebrare solent, terrestri-
bus nimirum angelicam vitam amplectentibus. Cum
enim Deus noster hic, quem ante demonstrando
propheta manifestavit ac divulgavit, in terra visus,
et una cum hominibus conversatus ⁷ est, ac supe-
ram beatitudinem in terra plantari angeli viderunt,
Gloria in excelsis Deo proclamabam, et in terram
pacis bonum nuntium apportabant 8(quippe cum
divina bona voluntas et atl‘ectio in hominibus ac-
quievisset ), atque ita divini ofllcii atque ministerii
eximiam ac vere puram, integramque et singula-
rem rationem laudantes et extollentes beati sancto-
rum angelorum cmtus, veraeque sanctitatis in nobis
signa cernentes, non aspernandos et repudiandos,
(quemadmodum evangelii-te similitudinis sermo
ex nuptiis divinis abstractum et ejectumfacit eum,
qui veste sordida amictus erat”, sed dignos judica-
bunt, qui sempiternae laetitia: socii assumamur.
Etenim quando circa primitivum et originale (ut
sic dixerim) tempus praesentis diei festi instituti,
is, qui forma divina praaditus erat, et formam servi
sumpserat, mediator et intercessor inter Deum et
homines lactus, legis praeceptum exsequens qua-
draginta dies natus infans, sempiternum illud ver-
bum una cum genitrice convenientem atque pra:-
scriptam hostiam portante ad templum pergebat,
incorporearum spirituum ordines servilem in mo-
dum cervicem flectentes, invisibiliter Deo conve-
nientem pompam parabant, et inefl‘abilis sapientiae
pelagus venerabantur, et ejus, qua: primo intuitu
obvia, vulgoque nota est, legalis litterae constitu-
tionis cxpletionem et exsecutionem pro manifesta-
tione mysterii, in Deo q-ui omnia creavit, abscon-
diti exspectabant: cujus nos mysterii memoriam
hodie celebrantes, spiritualibus speculationibus,
quemadmodum incorporeas: mentes et spiritus, nos
oblectemus, et divinorum miraculorum majestatem
praedicatione atque laudatione celebrantes, socii
illorum dignitatis etliciemur: non legali umbra
'l Josn. ι, 1. ⁸ Psal. va, 5.
⁷ Baruc. Ill, ἓξ

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.