PG 46, col. 239

ex adverso subjiceres et apponeres nihilque, quod
diceretur absque ext-ussionc atque examinatione
admitteres; nos vero qui aetate praecederemus, quae
per consequentiam sermonis identidem requireren-
tur. dissolveremus. Si igitur nunc etiam ita fieri
pOSscl, ut a tua prudentia omni sermoni occasio
daretur, nihil eo melius ac pra-stabilius accidere
posset. Duplex enim utrique nostrum lucrum exsi-
steret, tum ex mutuo conspectu, (quo quid in vita
mihi dulcius?) tum es eo quod plectri in modum a
tua prudentia nostra vetusta cithara suscitaretur.
Sedqu0uiam vitae necessitas facit, ut corpore ab Β
invicem disjuncti simus, etiamsi animis semper
conjungamur, necessarium fuerit, sicubi contradi-
ctio aliqua nobis exsistere visa fuerit, per conse-
quentiam adversus sermonem etiam tuam subire personam. Commodum autem fuerit primum argumentum
quoddam, unde aliqua ad animum utilitas pervenire possit,proponerc quasi scopum litterarum, quo spectent;
deinde sic ad rem propositam sermoni operam dare. Igitur ad quatrendum a nobis propositum esto :
Quae sit Christiani hominis professio?
Fortassis enim haud inutilis erit hujus rei consi-
deratio. Nam si plene atque exacte inventum fuerit
id quod per hoc nomen declaratur, magnum adju-
mentum adepti’l‘uerimus ad vitam cum virtute trans-
igendam, si id quod nominamur. per sublimem quo-
que vine rationem vere esse Studeamus. Quemad-
modum enim si quis medicus, vel orator, vel geo-
metra vocari desiderassetmon admitteret, ut propter
imperitiam cognomen reprehenderetur, si facto pe-
riculo is non inveniretur, cujus nomine appellaretur,
sed qui vere harum alicujus professionum nomine
appellari vellet, ne falso sumpta appellatio con-
vincatur, ipso studio atque exercitio fidem faceret
appellationi :eodem nos quoque modo,si verum homi-
nis Christiani professionis scopum scrutando invene-
rimus, nolimus non esse id quod illud nomen pro
nobis pollicetur, ne in nos etiam quadret id quod
ab externis et inlidelibus de simia vulgo narratur.
Aiunt enim quemdam in urbe Alexandria circulato-
rem et prazstigiatorem exercuisse ac docuisse simiam,
ut agilitate quadam in formam et habitum saltatri-
cis sese componeret, eique saltatricis apposuisse
personam, ac vestem circumdedisse exercitio con-
venientem; et eum chorum ei adhibuisset, pla-
coisse ac celebratum hominum sermone in pretio
fuisse propter simiam, quat ad cantilena: modos ac
numerum sese flecteret contorquerctque. ac per
omnia qua: cl. faciebat et facere videbatur, naturam
occultaret. Cum autem capti essent rei novitate
spectatores,quemdam caeteris astutiorem ibi fuisse,
qui ludo quodam initiantibus spectaculo ostenderit
simiam esse simiam. Acclamantibus enim cunctis et
applaudentibus agilitati simitu, ad cantum et modu-
lationem apte sc moventis et circumagentis, pro-
iecisse eum aiunt in orchestra e bellariis ea qua: ta-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.