PG 46, col. 290

sancto baptismate tincti sunt.Nam dives et opulen-
tus Spiritus, qui semper infunditur in eos qui gra-
tiam acceperunt, qua sancti apostoli referti, Christi
Ecclesiis fructus complementi ostenderunt iis qui
munus sincere admiserunt, pro mensura cujusque
eorum qui fidei participes l'uere, adjuvans et una
habitans permanet, et bonum in unoquoque con-
struit, ad animae studium in [idei operibus. Ergo
par est, ut quisque nostrum semper se in virtute
proficientem ad virum perfectum adducat, juxta
Apostoli dictum, ι Quousque occurramus omnes ad
unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, ad virum per-
fectum, ad mensuram anatis plenitudinis Christi ί.»
Corporis certe augmentum ad increscendum non
in nobis situm est. Haudquaquam natura ex homin
nis sententia et libidine staturam metitur, sed suo
'ipsiusmet impetu et necessitate. Animi vero in or-
tus renovatione modus et decus, quae Spiritus gra-
tia largitur, per ejus qui acceptus est, studium, a
consilio nostro pendent : nam quanto magis labores
pro pietate extendis, tanto etiam magis animi magni-
tudo simul (attenditur. Et sempiternam vitam atque
ineti‘abilem quae in cmlis est lzetitiam ejusdem Spiritus
gratia concedit :accipiendi vero munera dignitatem
et gratia fruendi, amor per fidem laboribus obtinet.
Jarn vero ad idem progressa: operum justitia et
Spiritus gratia, in qua anima concurrerunl,cam
‘beata vita certatim complent ; sed a se invicem dis-
jnnctaa, nullum anima: emolumentum exhibent.
‘Etenim Dei gratia in animis qui salutem fugiunt,
non potest frequenter adesse. llominis vero virtu-
tis vis per se non suliicit ad animos gratia: exper-
tes, ad vita: formam absolutam extollendos. ‹ Nisi
Dominus aedificaverit domum, et custodierit civita-
tem, in'vanum laboraverunt qui aedificant eam ¹. ι
Hinc edocemur non esse in mentem inducendum,
in humano studio totam sitam esse coronam ; verum
ad Dei voluntatem referendam esse spem de ~fine
obtinendc : porro Dei voluntas est, ut anima per
gratiam purgetur et pura ac munda Dco olieratur.
Nam Dominus ejusmodi beatos praedicat, cum ait,
«’Beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt ³. ›
Videsne puritatis praemium? Quid melius est quam
Deum videre, quatenus nobis concessum est ? Idcirco
etiam David hoc postulatdicens: ι Fiat cor meum
inculpatum in justifieationibus tuis, ut non con-
fnndar ‘. ι Jubet dedecus metuere, et hoc exuere
praecipit, tanquam vestem sordidam. Rursus autem
ait: ι Tunc non confundar, cum perspexero in om-
nibus mandatis tuis '. ι Nam in mandatorum
effectu Spiritus libertatem ac fiduciam collocat.
lterum ait idem : ι Cor mundum crea in me,
Dens ⁸ ; ι ει, ι Spiritu principali confirma me ⁷. ι
.’sal. can,‘80. ⁸ ibid. 6. ⁸ l’sal. 1.,12. ⁷ ibid. Η.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.