PG 46, col. 30

In English: On the Soul and the Resurrection 1

animadverti atque aestimari : anima: vero cognitio
per ea qua- in corpore ostenduntur, quaenam con-
tingere possit iis qui per apparentia quod oc-
cultum εει, investigant?M.Atque admodum sane,
inquit virgo, vel ipsa anima,juxta scitum illud pra-
ceptum, seipsos noscere cupientibus, Opinionum
atque persuasionum de anima satis idonea sulti-
ciensque magistra est, nempe quod expers materia:
et incorporea quaedam sit, quae ad suam naturam
accommodate et operetur et moveatur, et per in-
strumenta corporalia suas motiones ostendat.
lnstrumentorum enim corporis haec digestio atque
apparatus est quidem nihilominus in morte perem-
ptis et exstinctis, sed quod animae visin ea non sit,
expers manet et motionis et actionis. Movetur autem
tunc, eum et sensus instrumenti est, et per sen-
sum intelligendi vis atque facultas pertinet atque
pervadit una cum suis conatibus et appetitionibus ·
quo visum fuerit. simul movens sensuum instrui.-
menta. -—G.Quidigitur,inquam,estanima7 ‘si forte
potest aliqua ratione natura ejus designari atque
describi, ut ex ipsa delineatione atque deseri-
ptione aliquo modo quod propositum est, anim-
advertatur eteoguoscatur.—-M.Et magistra, Alii
quidem aliter, inquit,‘ rationem ejus ediderunt.
prout cuique videretur, definientes: nostra vero
de ea sententia talis est : Anima est essentia
generata, essentia vivens, intellectualis, corporeis
sensuum instrumentis vivendi, atque ea quae ca-
dunt sub sensus percipiendi facultatem ac vim
per sese suggerens et immittens, quandiu capax
earum rerum natura constare videatur. Et simul
haec dicens, medicum, qui ei curandi corporis
causa assidebat, manu ostendit, et ait: Praesto
nobis est eorum quae dicta sunt testimonium. Quo-
nam enim modo, inquit, hic tactu digitorum ad
arteriam adhibito, per tangendi sensum quodam-
modo audit ad ipsum clamantem naturam, suasque
all‘ectiones et aegritudines enarrantem, quod in
incremento nimirum et in intentione corporis in-
[irmitas sit, et ab his visceribus morbusr exortus
sit, et tandiu prorogetur ac duret ardoris vehe-
mentia? Atque alia quoque talia discit ab oculo,
dum vel ad figuram et habitum decumbentis. vel
ad carnium tabem atque collapsionem respicit. Et
quemadmodum et species coloris vel subpallidi
vel biliosi, et oculorum ictus ad habiturn doloris
(6'5) Ἐ’νιοῦσα. Α Β ἐνιεῖσα.
(64) Συνέστηκε. Α in margine συνεστηκυῖα ⁴φαί-
veliti?) Πῶς γὰρ εἶπεν. In calce codicis A hanc
notam invenies: Σημείωσαι ὅπως ἰατρὸν εἰς μαρ-
τυ ρίαν καλεῖ.
fair λυπούντων, etc. Α Β τὸ λυποῦν τε καὶ
ἰζ ἀκοή. Β ὴ βοή.
) Τῳ δέ. Β τῳ τε.
) Τῷ δέ. Β τῷ τε.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.