PG 46, col. 427

verius efi‘ondens clementiam et bonitatem, in ul-
timo die eum, qui delectatur peccato, mysteriis sit
.dignatus, non est eis ex negotiatione tantum lucri,
quantum existimant. Putant enim futurum, ut
eis regnum statim aperiatur, accipiant autem ali-
quem locum plenum bonis admirabilibus. et eos-
dem assecnturos esse honores quos justi. Hoc autem
est quaedam spes inanis. falsa opinione praestringens
oculos animae. Nam, ut mihi videtur, trifariam di-
viduntur res hominum, in ea qua: exspectatur vita,
ut interim magis generatim ea persequar absque
subdivisionibus. Et primus quidem erit ordo eo-
rum qui sunt laudabiles et justi; secundus autem,
eorum qui neque honorantur nec partiuntur; ter-
tius autem eorum qui pro peccatis dant pmnas.
Ubi ergo eos ponemus qui in exsequiis acceperunt
lavacri beneficium ‘l Num perspicuum est quod in-
ter secundos, idque eum venia, ut sint hmredes
per Dei propriam benignitatem. Qui enim per so-
cordiam et negligentiam prodidit, qua: recte et ex
virtute fiunt, non est liber a pmna et damnatione :
siquidem velle malum est affine criminationi, et
bona odisse, aperte insimulatur improbitatis. Quid
ergo magni lucraberis, si a regno excidas, et ab
illis promissis qua! nec oculus vidit, nec auris au-
divit? Non punior, inquit, neque timeo minas; satis
autem habeo, si neque grave quid patiar, neque
praeclarum aliquid fecisse renuntier. Hoc est mali
servi institutum, qui pistrini et vinculorum et fia-
grorum solum studet vitare supplicia; liberalem
autem gloriam et honorum splendorem ne tantil-
lum quidem sibi vindieat. His est inimica et con-
traria vox omnium sanctorum, qui fuerunt ab aevo.
llli enim omnes pro fiducia in Deum et libera fidei
confessione pericula dilexerunt, et praebuerunt
corpus volentibus secandum et varie occidendum :
nec ulla re aspera fracti sunt ac molliti, sanguinis
et rerum praeclare gestarum praemium exspectan-
.~tes. honorem, qui est in regno cmlorum. Propter
.illum jussus Abraham filium sacrificavit; et Moses
laboravit in asperis deserti difficultatibus, et Elias
in solitudine vitam egit asperam et austeram; et
omnes propheta: vixerunt in ovinis et caprinis pel-
libus, alllieti et vexati. Pro illo evangelista; passi
sunt stigmata pro Evangelia, et martyres decerta—
runt adversus tormenta tyrannorum. Et quicunque
est vere ratione przeditns, et Dei imago, et habens
cognationem cum iis quae sunt excelsa et coelestia.
ne vult quidem esse, neque simul suscitari cum
hominibus, qui reviviscunt, nisi sit a Deo laudan-
dus ut bonus servus, aliquibus dignus censendus
honoribus. Propter hoc institutum David quoque
cervi sitim accipit ”, ut ostendat, quantum sitsuum
“ Psal. xu. 2.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.