PG 46, col. 499

mus; ne illius inscitia malum unquam pro bono
complemamur. Oportet enim illius, quod quaeri-
mus, definitionem ac descriptionem quamdam pro-
poni, cujus tanquam indicio tuta veri boni sit uo-
bis investigatio. Ecquod autem erit indicium veri
boni? Illud nimirum, mea quidem sententia, ttt quod
nonad unam tantum aliquam rem utilem, neque
quod alio tempore commodum, alio incommodum,
neque quod ita cuipiam prosit, ut alii obsit, sed
quod et per se ac propria natura sua, et omnibus
et semper bonum sit, id sine ulla dubitatione
rerum bonum esse judicemus. Quod enim nec
omnibus, nec semper, nec per se sine ulla externa
alterius adjunctione bonum est, proprie boni natu-
ram non habet. Quamobrem multi minus conside-
rate res explorantes, in elementis mundi bonum
falso esse sunt suspicati; si quis enim diligenter
consideret, nuilum eorum nec per se, nec semper,
nec omnibus bonum inveniet. Nam quod in uno-
quoque eorum utile est, contrarium aliquid admi-
stum habet. Ut aqua salutaris quidem est animan-
tibus in ipsa degentibus, perniciosa autem medi-
terraneis, si demergantur. Aer contra in ipso natura
viventibus prodest, aquatilibus autem in eo ex-
positis exitium affert. Sic etiam ignis aliquem no.
bis usum pra'bet, sed longe plura invehit detri-
menta. Quid?quod ne ipse quidem sol utentibus,
ubique aut semper , aut in omnibus prodest:
quippe quiet nimio nonnunquam ardore veltcmen.
ter noceat, et, quae sibi objecta sunt, immodera-
tius exsiccet, et morborum persaepe causa sit, et
lippientibus, atque oculis imbecillioribus officiat,
ct ex humidorum corruptione damna molestiamque
viventibus importet.
Proinde, quemadmodum diximus, id solum c1
omnibus bonum oportet existimare, quod semper
et omnibus aeque exhibet naturam boni, nec pro
ratione eorum quae extrinsecus objiciuntur, intutu-
tatur. Nam qua: ex prava quadam opinione viden-
tur hominibus bona, ut qua: ad corpus, ad res ex.
ternas, ad robur, ad pulchritudinem, ad splendo- _
rem, ad opes, ad potentiam et gloriam pertinent,
et alia ejusdem generis, cum per sc perspicua sint,
silentio praetereunda censeo, ne tot rebus ex se
claris enumerandis frustra laborem insumam. Quis
enim ignorat, quam celeriter forma: dignitas dc-
llorescat, quam brevi corporis robur exstinguatur,
quam facile principatus dominum mutent, quam
caducus et fragilis sit glorise splendor, quam stul-
tum ac vanum hominum in cumulanda pecunia
studium, qui ob inanem quamdam raramque spc-
cictq,in tam abiectis rebus bonum esse positum
arbitrentur? llis ita constitut's, considerandum

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.