PG 46, col. 574

xeris alicujus angelum esse Patrem. Ergo Filius
unigenitus is erat, de quo propheta dicit, Vocatur
nomen ejus magni consilii Angelus ". Hoc autem
Paulus, qui arcanis sacris in jaradiso initiatus et
μ Qui igitur isti dicunt Patrem Filio majorem esse,
cum Paulus neget eum habere (aliquid) majus?
Sed redeamus rursus ad evangelicum illud vinum λ
novum, utet ipsi per doctrinam spiritus accepto
fervore, idonea vasa atque receptacula talis vini
fiamus. neque ipsi rumpentes, neque reconditam
et abditam in nobis gratiam elinndentes. Audivi
scriptorem Psalmorum de praesentibus, opinor,
malis vaticinantem ac praedicentem ; dicit enim de
peccatoribus his verbis : Abalienati sunt ab utero
peccatores, et aberraverunt a ventre”. Uterum
opinor eorum qui secundum Deum nascuntur,
Ecclesium dici. Haec enim in utero suo gestans
eos qui ad perfectionem in ea perveniunt, in lucetn κ
per fidem producit. Sed peccatores quemadmo-
dum fetus abortivi ab utero abalienati sunt, et a
vero atque germano ventre aberraverunt : non
enim in materno sinu gremioque video fidei deser-
tores, ct aio prophetiam de his loqui qui per fraudem
seducti errant, nempe a ventre illos aberrasse,
erraverunt eo quod locuti sunt falsa, Furor eis,
inquit, ad similitudinem illius serpentis ³¹, non
plane atque simpliciter serpentis, ne cum bestia
hac comparari atque assimilari videantur: sed
adjectio articuli originale atque principale malum
per aenigmata verborumque involucra ostendit.
Sed fortasse non intempestive a nobis serpentis
est mentio facta, ad coarguendum eos qui temere
et inconsiderate adversus Spiritum sanctum lo-
quuntur. Quoniam enim hanc firmam ac validam
adversus Spiritum sanctum habere se putant re-
prehensionem, quod a sancta nimirum Scriptura
Spiritus sanctus non appelletur Deus (ut ipsorum
saltem opinio fert : non enim nos eum illis con-
cordamus), et aiunt natura! quidem significatrieem
esse vocem deitatis; et quod hoc nomen Spiritui
sancto impositum non sit, non ejusdem cum Patre
ac Filio natura: Spiritum sanctum esse fingunt,
accipiant serpentem illum stultae suae vituperatio-
nis ac maledicentia: accusatorem : quandoquidem
enim nos dicimus divinam naturam nomen quo
significetur, aut non habere, aut nobis non ha—
bere; sed si quod etiam dicitur sive a consuetu-
dine liumana, sive a sancta Scriptura aliquid esse
eorum qua: circa eam notantur et esse animadvertun-
tur, ipsam vero divinam naturam inexplicabilem et

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.