PG 46, col. 579

In English: On the Baptism of Christ 1

xerat, reducunt. Atque idcirco vos quidem, qui ex
hoc populo initiati estis, bona fidei nostrae experti
convenistis, atque adducitis etiam expertem adhuc et
imperitam harum rerum multitudinem, tanquam
boni patres cura atque conciliatione non initiatos
ad perfectam pietatis comprehensionem deducen-
tes. Ego vero gratulor utrisque: initiatis quidem,
quod magno dono dilati estis; non initiatis vero,
quod bona futura speratis, iudicii scilicet et poena:
remissionem, vinculorum solutionem, conciliatio-
nem ct coniunctionem cum Deo, fiduciam ingenuam
et aditum liberum loco servilis humilitatis, parem
cum angelis honoris conditionem. Haec enim nobis,
ac si quid his simile est ac affine, lavacri gratia
spondet et dat. Quamobrem aliis Scripturarum
materiis et argumentis in alia tempora rejectis in
ιιι-οροείιο argumento permaneamus. pro viribus
convenientia atque accommodata diei festo dona
olferentes: suum enim et pr0prium cuique celebritati gratum et acceptum est. lta nuptias quidem
epithalamiis cantilenis celebramus; luctu vero funebribusque lamentationibus iusta mortuis et inferias
damus; in negotio serio loquimur; in conviviis contractionem et contentionem animi solvimus, unum-
quodque tempus ab alienarum rerum confusione atque perturbatione integrum servamus.
Natus igitur est Christus, velut ante paucos dies
qui ante omnem naturam, tam sensilem quam api-
ritualem, natus est. Baptizatur hodie ab Joanne,
ut sordidatum et contaminatum expurgaret, spiri-
tumque superne adduceret, et hominem in cmlos
extolleret: ut lapsus erigeretur, et qui deiecerat,
confunderetur et dehonestaretur. Ac ne admireris
quod Deo res nostrae tanto studio ac cura: fuerunt,
ut etiam ipse per sese hominis salutem praestaret
ac repraesentaret. Sollicitudine enim adhibita male-
licus nobis insidiatus est, cum cura item creatoris
servamur. Atque ille quidem invidus et nequam,
cum peccatum adversus nos introduceret, dignum
suo consilio velamentum serpentem nactus est:
impurus in similem sese insinuans, voluntate ac stu-
dio terrenus et subterraneus reptili inhabitans.
Christus vero, cum illius nequitiam et improbita—
tem corrigeret, hominem perfectum assumit, et υ
servat hominem, et omnium nostri forma atque li-
gura exsistit, ut uniuscuiusque actionis primitias
sanctrlicaret, et studium traditionis haud ambiguum
servis relinqueret. Baptisma igitur peccatorum
expiatio est, remissio delictorum, renovationis et
regenerationis causa. Regenerationem autem
intelligo eam qua: cogitatione cernitur, oculis
non videtur. Non enim vere quemadmodum
Hebraeus ille Nicodemus dixit, atque vero
crassius intellexerat, senem mutabimus in pue-
rum; neqne rugosum et carmm in tenerum et
invenem transformabimus, aut iterum hominem in
uterum matris reducemus, sed compunctum notis
peccatorum et malis muribus inveteratum gratia

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.