PG 46, col. 595

In English: On the Baptism of Christ 1

deduceret audientes, qui prius ad eam, quae sub
sensum cadebat, humanam vilitatem respiciebant,
libro Psalmurum suo dictum illud inscripsit : Vox
Domini super aquas, vox Domini in magnificentia ".
Verum testimoniis quidem, ex divina Scriptura in
medium afl‘erendis, hic finis esto :(progredietur
enim oratio adinlinitam prolixitatem, si quis volue-
rit omnia sigillatim electa uni libro mandare.)
Vos autem omnes, qui dono regenerationis vo-
bis placetis , ac pro gloria salutarem renovationem
habetis, ostendite mihi post mysticam gratiam
morum immutationem, et in melius trausl‘orma- Β
tionis dill'erentiam puritate vitae instituti indicate.
Nam nihil quidem ex iis rebus, qua; sub oculos
eadunt, immutatur, corporis item signa integra
manent, ejusque quae videtur naturae figura non
mutatur. Sed opus est aliqua prorsus evidenti
demonstratione, per quam agnoscamus hominem
recens natum , signis quibusdam manifestis, no-
vum a vetere discernentes : haec autem signa esse
opinor eos, qui secundum propositum fiunt, ani-
unanimus , per quos sese segregans a vetere con-
suetudine, ac novum vita; instituti iter ingrediens,
aperte familiares docebit, quod alia quaedam ex
alia facta sit, nullum post se veteris nequitiae ve-
Istigium ac signum relinquens. Est autem hic trans- ο
‘l‘ormationis modus, si mihi credentes orationem
pro lege servaveritis: Erat ante baptisma homo
protervus, avarus et fraudator, raptor rerum alie-
narum , convitiator et maledicus , mendax , calum-
niator, ac si quod his simile (vitium) est et aliine.
Sit nunc. modestus, sobrius , suis contentus, et ex
his paupertate conflictantibus impartiens, veritatis
ustudiosus yhonorem libenter aliis deferens , comis
et affabilis: ut summatim dicam , omnem laude di-
gnam actionem exercens. Ut enim adventante luce,
tenebrae discutiuntur, et albo colore illito atramen-
tum aboletur: ita etiam vetus homo justitiae ope-
ribus exornatus aboletur. Vides utetiam Zachaeus
mutatione vita: instituti publicanum occidit, iis,
qui damnum injuria acceperant, quadruplum ejus
quod amiserant, reponens : distribuit item paupe-
ribus reliqua, quae prius a pauperibus male extorta
collegerat δο. Evangelista Matthaeus alius publica-
nus “ eumdem cum Zachaao quiestmn faciens,
eamdemque artem exercens, statim post vocatio-
nem tanquam personam quamdam vitae mutavit
institutum. Persecutor (erat) Paulus, sed post
gratiam Apostolus ", graves (illas) ferens pro
Christo catenas ad paenitentiam et purgationem in-
justorum vinculorum, quae cum aliquando accepts
set a lege. adversus Evangelia portabat. Talem
convenit esse regenerationem , ita abolere oportet
υΡειιι. uvam, 5, ί. ’⁵ο Luc. xix, 8. δι Matth.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.