PG 46, col. 602

In English: On Virginity 21

hac appropinquatione cordis inquinetur mundities :
murus vero firmissimus est quadam ab affectuum
imperio abalienatio. Cum enim voluptas, ut ιι sa—
pientibus intelligi licet, genere una sit, veluti
aqua aliqua, qum. ab uno fonte manans in varios
rivulos partitur: sic illa per singulas sensuum vias
sese in voluptatum amatores infundit. Igitur qui
ex uno aliquo ejus voluptatis sensu, qum sibi in.
lueret, victus est, ex ea parte, ut voce Dei monr-
mur, plagam in corde accepit, quoniam qui ocu-
lorum sensu cupiditatem explevit, corde is peccati
labem concepit..Quod vero de parte illic est a Do-
mino praedictum, id de universis sensibus intelligi
arbitror, quasique nos illud, quod dictum est imi-
tando, recte haec addamus: Qui ad concupiscendum
audivit, qui tetigit, qui denique onmem, qua: in
nobis est, facultatem ad aliquem voluptatis usum
dissolvit, is corde peccavit. Quare ut ne hoc cve.-
uiat, regula est [nec adhibenda ad vita: temperan-
tiam accommodata, ut animum ne ad aliquid un-
quam quis adjungat, in quo aliqua permista est
voluptatis cupiditas, atque imprimis voluptatem
eam maxime caveat, qua: gustatu percipitur, quo-
niam antiquior quodam modo quasique vitii ma-
ter videtur: Quae-enim e cibo atque potione exsi-
stunt voluptates, cum modum plusjtisto excedant, .
gravium malorum necessitatem corpori imponunt,
quoniam immoderata cibi satietas multos admodum
hujusmotli morbos mortalibus parit. Ergo, ut nulla
potissimum horum malorum turba corpus pertur-
batum in nobis tranquillum maneat, continentior
vita: disciplina quazdam est diligenter procuranda
adhibendaque, ut non voluptatem, sed necessarium
in singulis usum delectationis modum et terminum
constituamus. Quamvis autem cum necessitate
jucunditas saapc commista sit : quoniam solet in-
digentia cuncta condire, quae vehementi cibi appe-
titione id qnod ad necessarium usum inventum
est, suavitate condit: non tamen oportet propter
CAPUT XXII.
Continentiam exercere non debemus plus quam
oportet.
Videmus autem quemadmodum et agricola: pa—
leas frumento commistas artificiose secernant, ita
ut ex his utrumque ad usum suum. hoc quidem
ad hominum vitam, illas vero et ad combustionem
et ad bestiarum pastum assumant. Igitur et qui
temperantiam colit, a voluptate necessitatem, quasi
a paleis frumentum seiungit, ut voluptatem quidem
bardis objiciat, quorum consummatio est, ut ait
Apostolus, in combustionem ¹⁵ ; necessitatem vero

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.