PG 46, col. 626

vigantibus licet discere, qui lignum illud transver-
sum malo adjacens. cui vela suspendunt, Graece
eodem nomine quo apicem nominant, nempe ce—
neam. Quamobrem divina haec Evangelii verba mihi
videnlur in crucis figura tanquam aenigmate etSpe-
culo quodam illud ostendere, in quo omnia con-
stiterunt, quod omnibus, quae in ipso continentur,
stabilius est, atque aeternum, cujus potentia cun-
cta moderatur. Proinde Dominus ait, oportere Fié
lium hominis, non simpliciter mori, sed crucifigi,
ut crux Deum gestans adversariis omnipotentem illi-
us,qui in ipsapenderct, vim, quique omnia in omni-
bus. est ⁵⁸, figura sua patefaceret. Nobilis ille senator
Ioseph, fratres, ab Arimathaea non est nobissilen-
tio praetereundus, qui eum immaculati sanctique
illius. corporis munus accepisset, sindone mundo
illud involvit, et in monumento novo ac puro col-
locavit. Quod ab honesto hoc senatore gestum est,
nobis sit tanquam lex, ut idem nos quoque pra:-
stcmus, cum illud corporis munus suscipimus, ne
id sordido conscientiae linteo involvamus, neve in
cordis monumento mortuorum ossibus omnique
immunditia pleno reponamus. Sed unusquisque, ut
scribit Apostolus , se ipsum probet, ne munus in-
digne suscipienti sit in judicium ⁸³. Verum, dum hac
loquor, lucida angeli stola mentis aciem mibi per-
stringit, et dulcis ille terra: motus, quo gravis ille
humani monumenti lapis revolutus est, omnibus-
que resurrectionis fores patefactae sunt, prae volu~
ptate cor meum concutit. Curramus et nos ad oon-
spiciendum spectaculum hoc novum et admirabile.
Sabbatum enim jam illuxit. Ne permittamus, ιιι
mulieres antevortunt. Sint etiam in manibus nostris
aromata fidei puraeque conscientiae. ιιι his enim
consistit bonus odor Christi. Ne quaeramus amplius
viventem cum mortuis. Dominus enim eum a quo
sic requiritur, rejicit et arcet, dicens : Noli me
tangere ⁶⁰. Cum autem ascendero ad Patrem, tunc
me licebit attingere. [Id est, cum non corpoream
amplius servilemque formam, sed eum, qui est in
gloria Patris, qui est in forma Dei, et Deum Ver-
bum, fide conceperitis, tunc me, non autem sim-
.plicem servi formam, adoretis.] Audiamus bonum
nuntium, quem nobismulier afiert, quae fide prior,
quam vir, accedit, ac merito quidem, ut incipiens
ipsa ad bonum currere, diluat crimen, in quod in-
cidit, cum ante cucurrit ad malum. Ecquod igitur
est hoc mulieris Evangelium? Non ex hominibus
profecto, neque per homines, sed per JesumChri-
stum. Audite, inquit, quod mihi Dominus, ut vo-
bis quos fratres etiam nominat, nuntiarem. ipse
mandavit. Ascendo, inquit, ad Patrem meum, et
Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum ".

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.