PG 46, col. 719

secum discrepantiam habet trnagister enim spiri-
tus veritatis est, qui fuit in iis qui numine amati
atque divinitate rapti fuerunt), qua ratione quis diver-
sitatem et discrepantiam doctrinarum suspicari pos-
sit? At aliam sessio, inquit, et aliam statio, prout in
promptu ac facile est intelligere, sententiam indicat.
Nec ego nego. Verum non id quod in corporibus ver-
borum significatio ostendit, hnc etiam in incorporea
natura fas est existimare. Nam in homine quidem
sessio, in natibus corporis positionem designat, ne
semper contentio genuum ac poplitum in sese cor-
poris pondus sustinens laboret : et contra statio,
arduum et erectum super genua hominem signiti-
cat, non in natibus‘sedendo quiescentem. ln su-
perna autem et excellente natura ab huiusmodi
intellectibus et sessio et statio vacua atque aliena
est, utraque pariter ab ea, quam expedite atque in
promptu est, intelligere, significatione separata.
Neque enim in poplitibus stationem ejus, quod incor -
porcum est neque in natibus sessionem ejus, quod ex-
pers figura: est, accipiemus : sed per utramque vocem
id quod in omni bono stabile, et in omni bono im-
mutabile est, pie intelligemus. Nam tam is qui stare,
quam qui sedere numen divinum dicunt, nihil,
quod ad sententiam attinet, diversitate verborum
inter se differunt: ille quidem firmiter stare, hic vero
immutabiliter constitutum et in bono fundatum esse
numen divinum censentes. Quemadmodum autem
propheta David ⁸ο et apostolus Paulus ³¹ in suis uter-
que scriptis .Unigeniti sessionem memorantes, non in-
dicarunt, quod Patre stante Filius in sede sit, licet so.
lius sessionis Filii mentionem fecissent : eodem modo
cum etiam in Stephani historia lilii stationem audi-
veris ", nulla de causa nec recte de Patris ses-
sione suspicatus fueris. Quemadmodum enim in
Paulo atque Davide sedere Patrem cx eo quod Fi-
lius sedeat a dextris simul constat : tametsi sermo
nihil ante de Patre docuisset : ad eumdem modum
etiam in historia Stephani, Filii statio idem etiam
in gloria Patris simul indicat. Sic enim imaginis
ratio conservari possit, ut quidquid in hac tam
intelligitur quam conspicitur, idem etiam in origi-
nali ac principali forma esse credatur, et ut in bono
bonum, et in lumine lumen, et in omnibus primi-
tiva ac principalis pulchritudo per proprias notas in
imagine designatur: ita etiam in sessione Filii,
quemcunque tandem hoc nomen intellectum pra:-
het, Patris quoque sessio comprehenditur, simi-
liter et in statione statio, ne ratio imaginis per
abolitionem proprietatum ab originali ac primitivo
alienata intercidat atque dilabatur. Haec a nobis,
fratres, ad propositam quaestionem, .cum visio
Stephani talem speculationem in orationem intuo
⁸³ Matth. xxu, 46 seqq: ²⁹ l Cor. xiv, 2. ³ο P:

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.