PG 46, col. 738
rum bellum inhibuit atque repressit, terribilem
atque formidabilem illis jam visis et appmpino
quantibus obvibrans non galeam trinis cristis et
conis insignem, neque gladium bene acutum et ad
solem resplendentem, sed malorum propulsatricem
et omnipotentem crucem Christi, pro qua et ipse
mortem perpessus hanc gloriam acquisivit. Ac
mihi deinceps animum attendentes considerate, qui
hujus puri cultus ministri ac martyrum studiosi
estis, quanta res sit justus. quamque multas con-
sequatur remunerationes (de,iis loquor remunera-
tiouibus, qua: in mundo, et apud nos praestantur:
nam earum, quae visum efl'ugiunt, magnificentiae
nemo satis idoneus restimator est), et cognito pie-
tatis fructu, imitamini consilium, et aspirate ad
animum et voluntatem eorum, qui ita pne caneris
honorantur, atque concupiscite et affectate ea prae-
mia, quae Christus athletis pro merito cujusque
distribuit. Atque in praesentia si placet, cessante
futurorum bonorum fructu, quem bona spes justis
in illud reiicit tempus, quo rerum in vita nostra
actarum judex advenerit: praesentem sanctorum
statum inspiciamus, quam praeclarus magnificus-
que sit. Nam anima quidem ex quo sublimis abiit,
in suo loco acquiescit, et corpore soluta cum sui
similibus una vivit; corpus vero venerandum et
immaculatum illius instrumentum, quod suis vitiis
et affectibus-illius inhabitantis incorruptibilitatem
non laesit, cum multo honore et. cultu compositum
atque ornatum in augusto sacroque loco situm est : γ
quod veluti res chara magnique aestimata atque
recondita in tempus regenerationis reservatur, mul-
tis singularibus et eximiis rebus praeditum, propter
quas ad alia corpora, qua: communi ac vulgari
morte dissoluta sunt, ne comparandum quidem est,
idque in simili materia naturai. Nam caetera; quidem
reliquiae etiam abominabiles plerisque sunt; ac
nemo lubenter sepulcrum praeterit, aut si ex in-
opinato apertum ostendit, deformitate nimirum
earum rerum quae inibi jacent, faciem operiens
οωιιί⁶ injucunditate repletus, et humana: natura:
conditioni graviter ingemiscens praetercurrit. Quod
si venerit ad aliquem locum similem huic, ubi ho-
die noster conventus habetur. ubi memoria justi,
sanctaque reliquize sunt : primum quidem earum
rerum magnificentia, quas videt, oblectatur, dum
aedem ut templum Dei et magnitudine structura,
et adjecti ornatus decore splendide elaboratum
intuetur, ubi et faber in animalium figuram lignum
formavit, et latomus ad argenti levitatem crustas
lapideas expolivit. lnduxit autem etiam pictor
tlores artis in imagine depictos, fortia facta mar-
tyris. repugnantias, cruciatus, efferatas et imma-
nes tyrannorum formas, impetus violentos, flam-
meum illum fornacem, beatissimam consumma;