PG 46, col. 858

In English: Funeral Oration on Meletius 1

alabastrum unguenti largiter in caput sacerdotis
efludit. Sed quod in his servatur, quid ? ossa mortua,
quae et ante mortem, mortalitatem meditata erant:
molesta calamitatum nostrarum monumenta. 0
qualis vox rursus 'tn flama audietur ! Rachel deflens
non filios suos, sed virum suum, et non admittens.
consolationem. Omittite, ο consolantes, omittite:
nolite contendere ut consolemini. Graviter ferat, et
lugeat vidua. Sentiat damnum quod fecit. Quane
quam non imperita discessionis est, ut quia jam
antea in laboribus certaminibusque athleta: solitu-
dinem ae destitutionem ferre assuefacta sit. Memi-
nistis omnino, quemadmodum vobis ante hanc no-
strain habita oratio labores atque certamina viri
exposuit, quod cum per omnia sanctam Trinitatem
~bonoraret, etiam in numero certaminum honorem
conservaverit, ut qui in tribus tentationum incur-
sionibus decertarit. Audivistis continuationem,
contextum et seriem laborum, qualis in primis,
qualis in mediis, qualis esset in postremis. Super-
vacuam judico repetitionem bene dictorum. Sed.
tantum dicere fortasse non intempestivum fuerit.
Cum primum bene morata ac modesta illa Ecclesia
virum vidit, faciem vidit ad imaginem Dei vere
formatam ; vidit dilectionem fontis modo scaturien-
tetu; vidit gratiam labiis circumfusam; animi de-
missionis summum gradum; post quem amplius
quidquam cogitari non potest: vidit mansuetudio
nem atque clementiam, qualis in Davide fuit: qua-
lis in Solomone, intelligentiam atque prudentiam;
qualis in Moyse, bonitatem; qualis in Samuele.
perfectionem; qualis in Josepho, continentiam
pudicitiamque; qualis in Daniele, sapientiam ;.
quenadmodum magnus Elias. zelo fidei praeditum ;.
sicuti sublimis Joannes, integritate corporis orna-
tum; sicuti Paulus inexsuperabili praeditum dile-
ctione. Vidit tot bonorum circa unam animam
concursum : amore beato vulnerata-est, casto bono.
que sponsum suum amore atque benevolentia pro-
secuta dilexit. Sed priusquam cupiditatem ex—
pleret, antequam desiderium recrearet atque se-
daret, etiam nunc amoris vi fervens, tentationibus
athletam ad certamina vocantibus, sola relicta est.
Atque ille quidem in certaminibus pro pietate susce-
ptis desudabat; inec vero durabat in castitate
matrimonium conservans. Jam multum temporis
intercesserat, cum quidam adulterandi animo im-
maculatum lectum coniugalem aggreditur. Sed
sponsa non poterat corrumpi, ac denuo reditus, et
rursus exsilium: idque tertium accidit. donec ha:-
retica caligine discussa Dominus, et radio pacis ad-
cit; sed posteaquam se llllliuo rursus viderunt, et

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.