PG 46, col. 976

ut nullus esset expers benedictionis: cum pra:-
cipue praesentes ipsa precibus suis obtulit Deo.
Etenim cum ei ex utraque parte lectuli adversi
assiderent, altera manu utrumque tangens , hisce
verbis postremis Deum allocuta est : ι Tibi, Do-
mine, et primitias et decumam dico fructuum uteri
mei. Primitiarum enim locum haec mihi obtinet
primogenita, decuma: vero extremus liic decimus
lilius. 'l‘ibi autem lege utraque debentur, et tua
sunt munera. ln banc igitur primogenitam meam
et hunc decimum veniat sanctimonia, oratione
perspicua designans et filiam et filium. lta et be-
nedictioni et vita: finem statuit, cum prius manv
dasset filiis ut se in sepulcrum paternum inferrent:
id illi uti jussi fuerant cum prmstitissent, in reli-
quum tempus ad sapientia: fastigium, semper
cum anteacta vita pugnantes, et prmterita bene-
facta posterioribus supérare studentes contende-
banL
[nterea insignis inter sanctos Basilius,magn2e
Cmsare'a: declaratus est antistes, et mysticis sacri-
ficiis suis fratrem eonsecrans, ad sacram presbyterii
dignitatem provexit. Atque liic rursus eis vita
cursus ad graviora sanctioraque dirigebatur, cum
sacerdotii dignitas sapientiae conjuncta studio cu-
mularetur. Post autem annis octo transactis et
nono inchoato per totum orbem celeberrimus Ba-
silius ab hominibus ad Deum concessit, communem
patriae et Ecclesiae luctus occasionem prtcbens. Hanc
calamitatem cum ad Macrinam rumor detulisset,
animo illa quidem non potuit in tanto detrimento
non commoveri : (qui enim sororem non tangeret ,
dolor quo ipsi quoque inimici atliciebantur ?) atta-
men ut aurum diversis aiunt fornacibus eXplorari,
ut si primam evaserit, in altera adjudicetur, et
rursum in extrema onmes ejus materia: commistm
sordes cluantur: exquisitum autem Optimi auri
indicium esse, si per omnes transiens nihil emittat
sordium: sic ei contigit, ut variis molestiarum
casibus explorata, prazstantis illius animi probitate,
nihil unquam in ea sordidi, nihil adulterini repe-
riretur. Ac primo quidem periculum factum fuerat
in obitu alterius fratris : deinde in matris funere,
tertio quando commune generis decus Basilius de-
cessit. Stetit igitur, tanquam invictus pugil, nullo
calamitatum impetu labefacta.
Erat post lianc jacturam nonus mensis, aut
paulo amplius, cum episcoporum concilium indictum
est Antiochire, cui nos item interfuimus. Sed post-
eaquam domum quisque suam discessimus, anu:-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.