PG 46, col. 979

qua peccato quidem mortua inbabitante Spiritus
gratia splendescerent. Et hac cuidam eorum qui
mecum erant exposui: cum autem demissiore
animo tristia exspectaremus, illa nescio quomodo
cogitationes nostras conjiciens, misit qui latiora
denuntiaret, jubens nos bono esse animo et melio-
rem de se spem concipere: sensisse enim morbum
in melius verti. Hac autem non ad nos decipiendos
dicebantur, sed ex vero, licet eo tempore nos id
ignoraremus : revera enim tanquam cursor aliquis
adversario superato jamjam stadii metam attingens
et ad pramium appropinquans, victoriaque curo- Β
nam aspiciens, tanquam voti jam compos eflectus
sit, latatur, sibique et amicis latum victoria nun-
tium afl'ert: sic illa quoque afl‘ecta meliora de se
jubebat sperare : jam superna vocationis pramium
spectans, ac tantum non illa Apostoli verba de se
etiam dicens ί, ι De reliquo reposita est mihi co-
rona justitia quam reddet mihi justus Judex,»
quandoquidem ι bonum certamen certavi, et cur-
sum consummavi, et fidem servavi. ι
φθεγγομένη, ὃτι ι Ἀπόκειταί μοι λοιπὸν ὁ τῆς δικαιοσύνης στέφανος, ὃν ἀποδώσει μοι ὁ δίκαιος
Κριτής · ι ἐπειδὴ ι τὸν καλὸν ἀγῶνα ⁴Ιιγώνισμαι, καὶ τὸν δρόμον τετέλεκα καὶ τὴν πίστιν τετήρηκα. ι
Ad bonorum igitur nuntium recreati surreximus
ut iis praesentibus frueremur: erant autem hac
varia, et latitia plenus apparatus. Nam hucusque
studio magna illa descenderat : verum cum rursus
in ejus conspectum venissemus, non permisit ina-
niter tempus consumere, sed a pueritia. sua memo-
riam eorum repetens, qua contigerant, tanquam
de scripto omnia recensebat, neque illa pratermit-
tens. qua de parentum nostrorum vita recordaba-
tur, quaque vel ante evel post ortum meum evene-
rant: narrationi autem is erat propositus linis ut
Deo gratias ageret : ipsorum enim parentum vitam,
non tam opibus claram et. illustrem, quam divina
benignitate auctam cumulatamque demonstrabat,
cum prepter confessionem Christi patris genitores
fuissent oppugnati atque vexati : avum autem ma-
ternum indignatio regia sustulisset, omniaque illius
bona aliis dominis distribuisset : attamen adeo per
fidem crevisse, ut eo tempore nullus eis clarior
exstiterit. Rem autem familiarem, quamvis pro
numero liberorum multiplici ratione fuisset divisa,
tamen eum cumulum divina clementia suscepisse ,
ut parentum opes, singulorum liberorum sors su-
peraverit : sibi autem ex aqua in fratres partitione,
reliquum fecisse nihil, sed omnia manibus sacer»
dotis divino mandato dispensasse, et Deo suppedi-
tante talem sibi fuisse vitam, ut neque tunc juxta
praeceptum, manibus desierit laborare, neque ad
hominem unquam respexerit, aut in cujusquam
beneficentia honeste vivendi Spem collocaverit.
¹ ll Timoth. Iv, 7.
ο.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.