PG 47, col. 277

modi verbis chronologiam statuamus, magnam in
temporum ratione perturbationem alfcremus. Quid
exempli causa de astate Authusze Cbrysostomi matris
quispiam dixerit, si illam in libris de Saccrdotio sic
loquentem audiat: Nos vero senes nihil aliud quam
mortem exspectamus. Annon illam lere septuagcnariam
pronuntiaverit? Atqui illa, ut certum est, et fatetur
ipse Tillemontius, nondum quadragesimum septimum
:ctatisanuum emensa eratcum ba'c diceret : usque adeo
verum est non posse ex ejusmodi (lictis certamJem-
poris notam deduci. Neque nos moveat νος, πρὸς ἔσχα-
τον γῆρας, ad extremam senectutem : illam quippe usuro
pare solet Chrysostomus, non pro decrepita sene-
ctute, cum quis verbi gratia ita annorum mole obru-
tus est. ut jam sensuum usu pene destitutus, mox in
sepulcrum sit inferendus, ut sunt octogenario ma-
jores et nonagenarii; sed pro viris qui adhuc negotia
administrare, et magna possunt officia capessere.
Sic de Sacerdotio lib. 5, p. 595, ubi dicit cas, qui
cum laude in ministeriis minoribus vitam egerunt,
ubi ad senectutem devenere, non esse semper pra:
aliisjunioribus in episcopatum evehendos, nisi aliunde
idonei fuerint; ibi utitur eadem voce in extremam se-
nectutem pert-enit; et infra de iisdem in provectam
senectutem. Quibus sane et septuagenarios, ct forte
septuagenariis minores ii telligit, ut nemo cordatus
non videat; nam qui omnino decrepiti sunt, eo ipso
non sunt idonei. Similiter Hom. 5 de Statuis initio,
cum Flavianus episcopus Theodosium Imperatorem
placatum adiit, de illo ait Chrysostomus, wtas ad ul-
timam provecta senectutem. Atqui secundum Chryso-
stomnm ipsum elapso etiam quodam ab illa Flaviani
legatione ad Theodosium tempore, Flavianus non-
dum pervenerat ad aetatem S. Petri Apostoli. Siqui-
dem in llomil. 5 in Principium Actorum orationem
claudens Chrysostomus Flaviano annos aetatis S. Pe-
tri Apostoli apprecatur, postquam illum ante unum
saltem annum jam ad extremam senectutem. perve-
nisse dixerat :qui Flavianus etiam post illam ad
Theodosium legationem annis septemdecim Antio-
cliente. praeluit Ecclesiae : tot enim numerantur anni
ab anno 587, quo ille Theodosium adiit, ad an-
num 4M, quo mortuus vacantem sedem reliquit. De
:etate porro ejus cum diem clausit extremum pluri-
bus ageurr in Vita Chrysostomi. Et Humil. fide Pue-
nitentia n. 2, de Davide loquens Cbrysostomus ait
illum, quando in adulterium lapsus est, in extrema
canitie fuisse; illud vero de Davide nolim pro asserto
accipi; scd ut nemo Spero negabit, id probatum cer-
tumque esse arbitror, Chrysostontum ad extremam
senectutem passim intelligere de septuagenariis et
(«nete nonnumquam de septuagenario minoribus.
Instat Tillemontius : ls quem in priore ραι-τιθηεεί
alloquitur Chrysostomus, in aperta ritis et crimina

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.