PG 47, col. 280

abstractos in profundum malorum deprimi, in quo
tu nunc versaris : quandoquidem rejecto mitis et humi-
lis Domiui mandato, crudelis illius atque tyranni
implacabilisque salutis nostrae inimici pmcepta cx-
sequeris omnia, suavi jugo dirupto, levi abjecto one-
re, circumpositis in vicem illorum vectibus ferreis ;
insuperque molam asinariam a collo tuo suspendisti.
Ubinuncstcteris, postquam infelicem animam tuam
demersisti, ac tibi eam necessitatem iuduxisti. ut deor-
sum semper tendas ? Mulier itaque illa quae drachmam
unam invenerat, vicinas advocabat laetitiae sua: parti-
cipes , dicens : Congratulamim' mihi ( Luc. l5. 9 ).
Ego vero amicos omnes et meos et tuos ad rem plano
contrariam nunc convocabo : nec dicam : Congratu-
lamiui mihi;sed: Lugete mecum. eumdemquelu-
ctum assumile, et lamentabili uobiscum voce cla.
male. Extremam quippe jacturam fecimus ; non quod
tot et tot auri talenta e manibus exciderint, nec quod
magna vis lapidum pretiosorum; sed quod vir his
omnibus pretiosior, qui in hoc magno et vastissimo
mari nobiscum navigabat, nescio quo pacto excussus,
in ipsum perniciei profundum deciderit.
5. Quod si qui me a luctu abducere tentaverint, eos
hisce prophetae verbis all0quar : Dimittite me, amare
flebo : ne vim faciatis ad consolandum me( lsai. ‘22.
4). Neque enim tali luctu nunc afficior, qui inibi,
quod immoderatus sit, vitio verti possit; sed qualem
nec Paulum, nec Petrum, omni consolatiOne rejects,
assumere puduisset.
Deploramli qui in peccatis versantur. — Siquidem
eos, qui hanc communem mortem deplorant,jure quis
pusilli animi arguerit : quando autem vice corporis
anima prostrata jacet mortua, innumeris confossa vul-
neribus, et in ipsa etiam morte pristinae indolisopti—
mcc‘, valetudinis prmteritzn, exstinctzeque pulchri-
tudinis signa praefert, quis tam immanis et sensus ex-
pers, qui pro gemitibus et lacrymis consolationis ver-
baproferat? Quemadmodum enim illic non lugere, .
ita hiclugerc philosophicum est. Qui ad creluiu pcr-
venerat, qui vitae vanitatem deridebat, qui formam
corporum perinde atque lapidea simulacra respicie-
bat, qui aurum quasi lutum, delicias omnes quasi
omnum contemnebat ἐ hic derepente febri cor-
reptus insulsae concupiscentiae, valetudinem , robur
et speciem omnem perdidit, voluptatumque servus
effectus est. Annon hunc deplorabimus, dic mihi,
'annon lugebimus, donec eum recuperemus? An id
humani esset animi? Etenim mortis corporea: de
structio hic inveniri nequit, neque tamen id lugentes
³ colb. unus loco. indolis optimae, babet,_ venustatis: sa-
vil. in margine notat, t'cnustatis, pro, indolis optimc.
Uterque enim setisth graece pene idem sonat. _ Ι
³ ἐὶο Savil. et quatuor Mss. Morel. habet, φη deridebat,
minus recte.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.