PG 47, col. 507

ejus, non quod Deus opus habeat uta nobis glorifice-
tur (nullius enim indiget et perfectus est) , sed quod
rx ea re multum damni [nominibus accidat. Quand:
enim apud ipsos male audit nomen Dei et gloria ejus,
nihil ipsis ultra prodest : quod si Deus cum accusatur,
nihil prodest, multo magis nos.
9. Omnia igitur faciamus ut nulla sit occasio scan-
dali; etiam si injuste reprehendant , persuasionibus
diluamus crimina , et imitemur sanctos , quibus tan-
tum fuit studium gloria: Dei , ut suum contemnerent
prepter Deum. Ne abjectis omnibus et conculcatis
sufficere arbitremur ad defensionem , si dixerimus:
Vestem emimus virgini et calceos, et alia quae ad cor-
porale virginis commodum attinent bene disposuimus.
Quis, ait, administraret ea qua: domi nostrie? quis
possessionibus prospiceret? quis praiesset domui no-
bis absentibus , et cum intus non sit qulier? Nam et
ha-c dicunt prioribus contraria et turpiora. Et nihil
curant ista, neque erubescunt, sicuti ebrii omne quod
in buccam venit loquentes : quapropter neque nos
defatigabimur, etiamsi talia sint qua: ab iis dicuntur,
ut nullum responsum mereantur. Non gravabimur,
inquam , et respondere, et mansuete cum eis agere,
alonec ab hac ebrietate illos liberemus, quantum sei-
lic -t in nobis erit. Me pudet enim et erubesco, cum
lucc evertere tento, qua: contradicentes illi opponere
non erubescunt : ferenda tamen omnino erubescentia
ad utilitatem eorum qui erubescere nesciunt. Etenim
absurdqu fuerit, dum redarguimus eos qui pro nihilo
habent, quod fratribus offendicula sint, pudoris causa
illorum curam abjicere. Dic enim mihi quaenam illa
dicunt domi adcuram virginis tam necessaria esse?
barbararmnne puellarum tibi examina sunt ct nuper
empta, quae oportet erudire et ad lanificium et ad alia
ministeria? At penuaria adsunt opum et vestium , et
oportet custodem intus semper sedere , et a famulo-
rum malitia \il‘ginis oculos ca tutare; coenam quoque
et convivia continue apparare , et oportet domum
ornari , et coquos et mensa: ministros cura regi vir-
ginis? suntnc item mulli varii sumptus et frequentes,
et oportet aliquem semper esse pra-fectum , ut cn—
stodiantur cum diligentia , ut ne illa a domo sine uti-
litate elabuntur? Nihil borum ait; sed ut ipsi arcam
et vestem et aliam curet facultatulam, bene paret
mensam , bene sternat lectum , et accendat ignem,
et abluat pedes, et aliud solatium omne praebeat.
Deinde pro parva et frigida commoditate hac tantam
feremus accusationem, tanta sustinebimus Opprobria?
lit quanto melius frater et facilius administraret?
natura enim fortior est muliere vir , usu autem nobis
accommodatior, et non tam sumptuosus. Mulier quippe
utpote tenerior, ct molliore indiget lectulo, et tenuiore
vestitu, et fortassis puella altera quae ei ministret;
et non tantum nobis ministerium prtebcbit , quanto
ipsi opus crit a nobis : frater autem liis omnibus non

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.