PG 49, col. 269

auxiliatrix, ille vero subditus erat. Viden’ quam nul-
lus sit veniae locus? illam enim subditus ac servus
devicit : illum ne quidem consors et auxiliutrix vincere
potuit. At videamus quid dicat : Cur dixit vobis Deus,
Non comedetis ea: omni ligno? Atqui non id Deus dixe-
rat, sed prorsus contrarium. Considera itaque vafri-
tiem diaboli : dixit quod non dictum fuerat,ut edisce-
ret quod dictum fuerat. Quid igitur mulier? cum opor-
tuisset illi os obturare, vel non respondere, stulte
dominicam sententiam aperuit : hincque illi magnam
praebuit ansam.
4. Vide quantum malum sit sese temere inimicis et
insidiatoribus tradere : ideo Christus dicebat: Nolite
dare sancta canibus, neque projiciatis margaritas vestras
ante porcos, ne forte conversi disrumpunt vos (Matth.
7. 6). Hoc autem Eva: contigit : dedit sancta cani, et
porco; ille verba conculcavtt, et conversus feminam
disrupit. Animadverte autem quam vafre loquatur:
Non morte moriemini (Gen. ’5. 4), inquit. Hic vero ani-
mum advertite : potuit mulier fraudem intelligere :
statim enim inimicitiam et bellum adversus Deum de-
nuntiavit, statim ei contradixit. Esto, prius Dei sen-
tentiam ediscere volenti dicebas; at ipsum contraria
postea dicentem cur sequebaris?Dixerat Deus, Morte
moriemini : bis contradixit ille his verbis, Nequaquam
morte moriemini. Quid hoc bello clarius? undenam po-
terat melius cognosci inimicus et hostis, quam quod
contraria Deo loqueretur? Confestim ergo decipulam
hanc confugere par fuit, a laqueo resilire oportuit. Ne-
quaquam morte moriemini, inquit : scit quippe Deus, quod
qua die comederitis, aperientur oculi vestri, et eritis
sicut dii. Spe majoris promissi etiam bona, quae in ma-
nibus erant, perdidit : promiserat ille se deos effe-
cturum,et in mortis tyrannidem conjecit. Unde ergo,
mulier, diabolo tidem habuisti? quid boni perSpiciebas?
annon sat tibi erat auctoritas legislatoris , quodque
Deus creator et Opifex esset, ille vero diabolus et ini-
micus? Necdum diabolum dixerim , serpentem enim
tantum esse putabas: scrpeutemne tanti facere opor-
tuit, ut Dominicam ipsisentcntiam dcnuntiares ? Vides
potuisse fraudem videre; at noluit ipsa. Atqui Deus
jam multa beneficentia: sua: argumenta dederat, ope-
ribusque providentiam curamque suam demonstrave-
rat. Namque hominem, qui antea non erat, efformavit,
animam ipsi inspiravit, ad imaginem suam illum fecit,
principem omnium , quae in terra essent , constituit,
adjutricem dedit, paradisum plantavit, et usu canem-
rum lignorum concesso, unum tantum ne attingerent
vetuit : quod ipsum ad ipsorum utilitatem prohibuit.
Diabolus vero neque minimum. neque magnum'quid-
piam boni opere praestitit; sed nudis tantum verbis
mulieris animum extollens, vanaque spe inflatis, ita
decepit.Qute tamen diabolum Deo fide digniorem
existimavit, etsi Deus operibus benevolentiam suam
demonstrasset : ei, qui nuda verba nihilque prae-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.