PG 49, col. 280
Conspicata lignum, quod pulchrum esset, comedit.
Itaque crimen illud intemperantis aspectus erat, non
fallaciae diabolicae tantum: a propria namque concu-
piscentia, non a dremonis malitia superata est. Ideo
veniam non est consequuta, sed cum dixisset, Serpens
decepit me, extremas tamen poenas luit : penes illam
enim erat non cadere. Quod ut clarius evadat, age ad
Jobum sermonem convertamus, a victis ad victorem,
a superatis ad superantem : ille namque majores no-
bis animos faciet, ut manus cum diabolo conseramus.
Illic serpens erat, qui decipiebat, et vicit ;hic mulier,
quze non przevaluit, tametsi ad persuadendum aptior,
quam ille. Ac Jobo quidem post pecuniarum μεω-
ram, filiorum amissionem, necnon bonorum omnium,
machina admovebatur; illic vero nihil erat ejusmodi :
filios non amiserat nec pecunias Adam, neque in timo
sedebat, sed in paradiso voluptatis habitabat, et om-
nis generis lignorum c0pia fruebatur, fonte item, fin-
viis, aliisque omnibus commodis: nusquam labor,
non tristitia, non mceror, non contumeliae et convi-
cia, neque innumera illa mala, quae Jobo immissa sunt;
attamen cum nihil adesset huiusmodi, lapsus et sup-
plantatus est. Annbn liquet id ex ignavia accidisse!
Eodem modo cum ille iis omnibus instantibus et pre.
mentibus, fortiter stetit, annon planum est id ex animi
vigilantia ortum esse?
5. Jobi patientia omnibus consolatio. — Utrinque
igitur, carissime, magnum lucrum decerpere pos-
sis : Adamum imiteris cave,gnarus quanta ex segnitie
mala oriantur :Jobi pietatem imitare, cum didiceris
quanta ex diligentia bona nascantur: hunc semper
tecum reputa victorem coronatum, atquein quovis do-
lore et calamitate magnam habebis consolationem.
Quemadmodum enim in communi orbis theatro con-
stitutus beatus ac generosus ille, omnes per aerumnas
suas hortatur, ut quae accidunt omnia fortiter ferant,
neque calamitatibus ingruentibus cedant. Non est .ul-
lum, non est, inquam, ullum mali genus, in quo non
possimus inde consolationem mutuari. Omnes quippe
in toto sparsze orbe aerumnae in hoc unum corpus
congesta: sunt. Quae igitur venia ei, qui non potest vel
partem quamdam eorum, qua: ipsi inflicta sunt, cum
gratiarum actione ferre, cum ille non partem solum ,
sed universa hominum mala pertulisse videatur? Ac
ne me ut nimia dicentem damnes, age singulas atrum-
nas pertractantes, dictis fidem faciamus. Et si placet,
quod omnium maxime intolerabile videtur, in medium
adducamus, paupertatem, inquam, et dolorem inde
natum: id enim homines ubique deplorant. Quid
ergo Jobo pauperius fuit , qui etiam iis, qui in balneis
abjecti sunt, vel in cinere camini cubant, et omnibus
prorsus hominibus pauperior erat? Hi enim vestem
saltem scissam habent, ille vero nudus sedebat, et
quod solum a natura vestimentum habebat, carnis