PG 50, col. 682

igitur omnes apud Ephesum sacrato Dccalogi numero
magistri, consiliarii, testes, judicesque producti; quo-
rum beata illa Synodus doctrinam tenens, consilium
sequens, credens testimonio, obcdiens judicio, absque
taedio, prazsumptione, et gratia de fidei regulis pro-
nuntiavit. Quanquam multo amplior majorum nume-
rus adhiberi potuerit, sed necesse non fuit; quia ne-
que multitudine testium negotii tempora occupari
oportebat, et decem illos non aliud vere sensisse
quam caeteros omnes collegas suos nerro dubitabat.
XXXI. Post quae omnia, adjecimus etiam beati Cy-
rilli sententiam, quae gestis ipsis ecclesiasticis conti-
netur. Namque eum lecta esset Sancti Capreoli (l),
Episcopi Carthaginensis Epistola, qui nihil aliud in—
tendebat et precabatur nisi ut, expugnata novitate,
antiquitas (2) defenderetur, ita Episcopus Cyrillus
prolocutus est et definivit. Quod hic quoque interpo-
nere non abs re videtur. Ait enim in fine gestorum:
Et lucc, inquit, qua lecta est Epistola venerandi et mul-
tum religiosi Episcopi Carthaginemis Capreoli, fidei ges-
torum inseretur; cujus aperta sententia est. Vult etenim
antiqua fidei dogmata confirinari, novitia vero et supcr-
flue adinventa et impie promulgata, reprobari atque
damnari. Omnes Episcopi adclamaverant : Hae ninnium
voces sunt, lucc omnes dicimus, hoc omnium votum est.
Qua: tandem omnium voces, aut qum omnium vota,
nisi ut quod erat antiquitus traditum teneretur, quod
adinventum nuper, explodcretur? Post quae admirati
sumus et praedicavimus quanta Concilii illius fuerit
humilitas et sanctitas, ut tot numero sacerdotes, pene
ex majori parte Metropolitani, tanta: eruditionis
tantaeque doctrinae ut prope omnes possent de dog-
matibus disputare, quibus propterea ipsa in unum con
gregatio audendi ab se aliquid et statuendi addere
videretur fiduciam, nihil tamen novarent, nihil przcsu-
(l) Capreolus Aurelio successit, at_quo_ann_o incerf
tum est, apparet tamen circa ann. Ch. 450. Hunc ad
tum eSt, a aret tamen eirea ann. un. 400. nunc au
Synodum ii‘iieodosius per litteras invitavit_cu_m Afris
Praesulibus, et nominatim Augustinum. Sed qu‘um
novem fere mensibus ante concilii celebrationem Au—
gustinus cmlum petiisset, et una simul ob temporis
acerbitatem, Vandalis Censerico duce omnia vastanti-
bus ac depopulantibus, rl’rimas Synodum haud cogere
posset, ut’ab illa electi Ephesum_mittereutur,_velsal-
tem hanorifica, ac solemnis legatio : voluit nihilominus
pro Ecclesiasticze disciplinae: observantia, Besulam
Carihaginensem Diaconum, ad Synodum dirigere; gu-
jus legationis meminit ipse Caprepllis in Epist. ad _Vi.
talem: et Tonantium, quam ei MS. CodiceVSirmondue
edidit.
(2) Capreoli verba hcce sunt: ι Vestram sanctita-
ι tem iterum atque iterum rogatam cupio, u_t Spiritu
‹ Sancto cooperante quem cordibus vestris, in ‘omni-
ι bus qua} acturi estis, praesto futurum non dubito,
ε novas doctrinas, et antehac Ecclesiasticis auribus
ι inusitatas, priscae auctoritatis robore instructi e’ me-
ι dio profligétis, atque ita quibuscumque novis errori-
ι bus resistatis. ι Hujus epistolae fragmentum recitat
Ferrandus in Ep. ad Pelagium et Anatolium, S. Ii. E.
Diaconos, alia tamen latinitate. 22

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.