PG 50, col. 709

ω imis appetunt, qui excelsa humilitate sectantur, Δ chorus, et per illam Iacob scalam com meamet, ere-
ut apprehendant vitae illius principium , cujus non
invenient extremum. Sic materno eremus sinu con-
tinet illos teternitatis rectissime avaros, bene pro-
digos brevitatis ; incuriosos praesentis temporis certos
futuri : et per hoc assequuntur ut in quos saecu-
lorum fines decurrerunt, his saecula sine fine con-
tingant.
55. Fervent ibi conscriptae interioris hominis salu-
briter leges, et aaterni saeculi jura subtilius. Non illic
humana criminum facinorumque praescripta vim
suam resonant, nec se ultricia capitalium delictorum
jura exerunt. Cor nisi purissimum indigenae leges
faciunt reum; atque ipse omni studio, mentis motus
interior, intra justitite terminos coercetur: eodem-
que se judice vel levium cogitationum principia
plectuntur. Apud alios malum sit malum fecisse,
apud hos vero malum est bonum non fecisse.
56. Sed quomodo ego possim commemoratione
digna interiora eremi instituta venerari? Nunc vero
illud tacitus praeterire non possum quod in habita-
toribus ejus vis illa virtutis quam abscondita cunctis,
pene tam nota est. Nam cum se utique in remota
abigunt, mundum, humanumque consortium repu-
dientes, occuli quidem gestiunt, meritum tamen oc-
culere non possunt. Quantum se eorum introrsus
agit vita, tantum se foras proripit gloria; Deo (ut Ο
arbitror) ita inter utrumque moderante, ιιι incola
eremi suae lateat saeculo, et non lateat exemplo.
Haec lucerna est, qua: universum reSplendet orbem,
supra eremi candelabrum locata: hinc se flagran-
tissimum lumen per tenebrosa mundi membra diffun-
dit. llaec est civitas quae abscondi non potest in de-
serti monte constructa, quae imagine sua caelestem
Jerusalem terris dedit. Proinde si quis in tenebris
est, huic lumini appropinquet, ut videat: si quis dis-
crimini patet, ad hanc civitatem tendat, ut tutus sit.
57. Ο quam iocunda: sunt sitientibus Deum, etiam
devia: illis saltibus solitudines! quam alumna sunt
quaerentibus Christum illa secreta, quae longe late-
que natura excubante porrecta sunt! Silent omnia.
Tuncin Deum suum laeta mens quibusdam silentii
stimulis excitatur, tunc iueifabilibus vegetatur ex-
cessibus. Nullus interstrepens illic sonus , nulla nisi
forte cum Deo vox est. Solus ille admodum suavis
sonitus silentium secreta: stationis intervenit, inter-
pellatque illum placidae quietis statum strepitus
quiete dulcior, et sanctus modestissimae c0nversa-
tionis tumultus. Tunc hymnis suave resonantibus
excelsa ipsa ferventes chori pulsant, atque in cmlum
non minus pene vocibus quam orationibus perve-
lHllJl'.
38. Fremit frustra tunc circumveniens adversa-
rius, tamquam intra caulas ovibus septis lupus. ln-
visit sane spatiosa deserti innantium angelorum

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.