PG 52, col. 765

miam, ipsqu quoque mortis nomen terribile erat.
Certe primus homo magni supplicii loco hanc audivit
sententiam : Quacumque die comederis, morte mo-
rieris (Gen. 2. 17). Quin et beatus Job hanc illo no-
mine appellavit: Mors viro requies (Job 5. 25). Et
propheta David dicebat : Mors peccatorum pessimo
(Psal. 33.22). Non modo animzc divulsio a corpore
mors vocabatur; itno etiam infernus. Audi enim pa-
triarcham Jacob dicentem : Deducetis senectutem
meam cum dolore ad inferos (Gen. 42. '58); et prophe-
tam quoque : Infernus dilatavit os suum (Is. 5. 14);
alius item propheta : Eripiet me de lacu inferiari (Psal.
85. 15); in multisque Veteris Testamenti locis trans-
itum ex hac vita, mortem et infernum vocari depre-
hendcs. Quoniam vero Christus Deus noster in sacri-
ficium oblatus est et resurrectio consequuta est, illa
nomina benignus Dominus sustulit, novumque et ex-
traneum vivendi institutum in nnmdum induxit; exi-
tus ex hac vita jam non mors, sed dormitia et somnus
vocatur. Undenam hoc liquet? Audi Christum dicen-
tem : Lazarus amicus noster dormit, sed uado ut a somno
suscitem eum (JoanJi. 11). Quemadmodum enim
facile nobis est dormientem expergefaccre et excitare :
sic et communi omnium Domino a mortuis suscitare.
Quia vero novum extranenmque erat id, quod ab ipso
dictum fuerat, neque ipsi discipuli dictum intellexe—
runt, dooec ad illorum infirmitatem se demittens, id
clarius diceret. Communis vero orbis doctor lieatus
Paulus ad Thessalonicenses scribens ait: Nolo vos
‘ ignorare de dormientibus, ut non contristemini, sicut et
creteri qui spem non habent (1. Thess. 4. 12). Et rursus
alibi : Ergo qui dormierunt in Christo, perierunt (1.
Cor. 15. 18). Ει iterum : Nos qui vivimus, qui residui
sumus, non prameniemus eos qui dormierunt (1. Thess.
4. 14). Et alibi rursum : Si enim credimus, quod J esus
mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt,
adducet cum eo (Ib. υ. 15).
.Ξ. Videtis mortem passim vocari dorntilionem et
somnum, et eam quae antea terribilis erat, nunc post
resurrectionem facile contemni? Vides splendidunt
resurrectionis tropaaum? Per hanc enim innumera
nobis bona obtigerunt; per hanc daemonum fallacia
soluta est; per hanc mortem irridentus; per hanc
praesentem vitam contemnimus, per hanc ad futuro-
rum desiderium excitamur; per hanc licet corpore in-
dnamur, nihilo inferiore conditione sumus, quam in-
corporea, si tamen velimus. Hodie prmclarum victoria:
triumphum agimus : hodie Dominus noster, tropaeo
contra mortem erecto , tyrannideque diaboli calcata ,
per resurrectionem viam nobis ad Salutem munivit.
Omnes proinde gaudeamus, exsultemus et hetemur.
- Nam etsi Dominus ipse sit qui vicit et tropaL-um erexit,
communis tamen lmtitia, commune gaudium est. Nam
propter nostram salutem omnia fecit : ct per qua:
(α) ttae iisdem pene Verbis babes supra Tom. 2, col. 395.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.