PG 54, col. 662

malevolum animum erga nos gerant, sed hoc solum
spectemus , ut nobis inimici esse desinant. Siquidem
hoc spectat medicus, ut morbo liberet aegrotum, non
utrum merito, an immerito sibi morbum contraxerit.
Tu quoque igitur medicus es ejus qui te lmsit : unum
hoc quaere, quo pacto illi morbum adimas. ld quod
fecit hic beatus, egestatem pra: divitiis, solitudinem prae
patria, labores periculaque pra: deliciis ac securitate,
perpetuum exsilium pra: (edibus elegit, ut illum ab
odio in ipsum malevolentiaque liberaret. At nec sic
quidem melior factus est Safil, sed persequebatur ,
sed ubique circumibat quaerens cum , qui non solum
nihil laeserat, sed cum esset laesus, maxima et innu-
merabilia pro injuriis bona rependerat. At Safil impru-
dens post incidit in retia Davidis. Erat enim , inquit,
ibi spelunca, et ingressus est Sut‘tl ut exoneraret alvum.
David autent cum comitibus suis in interiore spelunca:
parte sedebat. Dixeruntque viri David ad illum : Ecce
dies de quo dixit Dominus : Tradam inimicum tuum in
manus tuas, faciesque illi quod placitum erit in oculis
tuis. Et surrexit David, sustulilque laciniam chlamydis
Sutilis clanculum. Et post/nec percussit Davidem cor
ipsius, quod abstulisset laciniam chlamydis, dixitque
David ad viros suos : Avertat a me Dominus, ne faciam
verbum hoc domino meo, christo Domini, mittamque
manum meam in illum, quoniam christus Domini est
(l. Reg. 2t. 4-7). Vidisti tensa retia, vidisti praedam
captam, vidisti venatorem erectum, vidisti omnes
adhortantes. ut ensem in hostis pectus immergeret?
Nunc tnihi specta philosoiihicam animi moderationem,
specta luetam, victoriam, coronam. Nam spelunca
illa campus erat, atque lucta qumdam mirabilis di-
ctuque incredibilis facta est. Luctatus est David, pn-
gilem egit iracundia, Saitl positus erat certaminis
materia, agonothetes erat Deus : quin potius , non
ipsi modo adversus scipsum, prepriamque cupidita-
tem erat praelium, sed et adversus milites qui ad~
erant. Etenim si voluisset animo moderari, ac parcere
ei qui lmserat, consentaneum erat ut et illos metueret,
ne forte ipsum trucidarent in spelunca, tamquam qui
illorum salutem prodidisset, ac publicum ipsorum
hostem servasset. Probabile enim est illorum unum-
quemque dulore percitum haec intra se dicturos fuis-
se: Errones exsulesque sumus, domo, patria, caneris-
que omnibus excussi, omniumque difficultatum tua—
rum consortes smnus: et tu eum, qui horum malo-
rum est auctor, in manus tuas traditum , cogitas
dimittere, ne nobis umquam liceat ab his calamitati-
bus respirare, ac proditis amicis hostem servare stu-
des? An haec justa sunt? Nam si tuam ipsius salutem
negligis, nostra: certe vita: parcas. Non tibide—ient
anteacta, neque memor es malorum quae ab illo per-
pessus es? Certe ab ea quae futura sunt, tolle-ho-
stem, ne majora et acerbiora perpetiantur mala. llaec
ut verbis non sint proloquuti, tamen animo secum

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.