PG 56, col. 451

credere, sed cum diligenti perquisitione. Multa porro
externa iis concurrunt. Sunt enim affinia hmretico-
rum et gentilium sensa : illa daemonum inventa, huic
dtemonum doctrina sunt. Dicunt ergo quidam adver-
sariorum fidei, noxium in illa esse id quod ratioci-
niis non subjiciatur : et nisi fidei adjungatur rationis
examen, nullum credenti lucrum afferre. Unde enim
vis, inquit, naturam fidei examinare? visne, inquit,
a principio, ab ipsa mundi creatione? Inquiro de eo,
quem vocatis protoplastnm. Invenio illum a fide ce-
cidisse.Considera maligni daemonis verba, qui omnia
facile audet aggredi, qualia audeat, quaenam loqua-
tur, quaenam ohtendat. Vos dicitis, inquit, serpentem
illi dixisse' : Quocumque die contederitis, inquit, eritis
sicut dii scientes bonum et malum (Gen. 5. 5). Credidit
serpenti, quod credidisset periit. Principium ergo
malorum est fides. Hzec ad nos illi veritatis inimici,
piae religionis hostes. Sed ignorant impii veram fidei
definitionem, nesciunt quid objicient. Non enim di-
cimus, quemlibet qui omnibus credat, fidem habere,
ac fidelem praedicari; neque eum qui obvio cuivis
credit, esse fidelem; sed eum qui vere Deo credit.
Num ostendisti Adamum quod Deo credidisset per-
iisse? Quod diabolo crediderit, lapsus est; quod
Deo non crediderit, cecidit. Cur dicta pervertis?
Audi Jeremiam dicentem : Audite me, qui odio habetis
judicium, qui omnia recta pervertitis (1 mo Miclt. 3. 9).
Atqui dicere oportuit, Principium malorum incredu-
litas. Nam si credidisset Deo dicenti, Quocumque die
comederitis, morte moriemini (Gen. Ξ. 17), non lapsus
fuisset, sed habuisset fidem, fidem, inquam, tutam
ad salutem. Noli umquam fidei nomen calumniari.
Non enim ille qui cuilibet credit, fidelis est; sed qui
Deo credit, is fidelis est et dicitur. Abstine a quaestio-
nibus, et amplectere fidem. Fides omnia illuminat,
fides omnia sanctificat, fides Spiritu sancto dignatur.
Nam Stephanus plenus gratia et fortitudine (Act. 6. 8).
Nisi prreluxisset fides, fortitudo in sancto viro non
sequuta fuisset. Ubi fides, illic et virtus seu fortitudo;
ubi incredulitas, illic infirmitas. Principium hono-
rum, fides; fons bonorum. fides. Sumamus arma
salutis. Cur dictionibus servis, et veritatem fugis?
cur profers ea, quae ne angelorum quidem natura in-
vestigare audet? Quid dico angelorum natura? Qua:
ne d:emones quidem audent. Non vis sequi Petrum?
non vis sequi Paulum? non angelos? non Cherubim‘t
non Seraphim? Esto saltem dmmonum discipulus.
Viderunt dmmones Servatorem, et aiebant illi :VSine,
quid nobis et tibi, Fili Dei (Matth. 8. 29)? Daemones
Filium confitentur, et tu, hteretice, blasphemas? dare
:‘Postnhaeclyerba, illidifiisse, sequentia leguntur apud
gilium, De tribus questionibus; έιῖιῖ-ᾖίίίίῦιιιῗλὲὶῖνὶῶγέοἳ
ferre .Deum (nihil muto), quod sic nitedissent indeii-3125655
affini: mox aperirentur oculi eorum. siiriilesquediis
scilicet ut numerositate deorum salt—eti; kaiiinfliiiéin
gizxnpcr'et'. si ad inobedieutimn tentati στὶιώ iii-iii";sz
. 1(Ἰ ιι ιὶΙθ
ssent. Coteler.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.