PG 65, col. 1146

nisi simul reditum ejus prævisionis indubiæ ocnο
ante vidisset. Quomodo enim consentaneum erat ab
eodici, Eraltare supra cælos, Deus,et super aniversams
terram, gloria tua Aut rursus: Ascendit Deus in
jubilo; nisi descensum simul et ascensum theolo-
gus Prop eta spiritu prævidisset? Ea propter, ut
dixi, modo eum elevatum Scriptura dicit, modo
ascendentem, ut Deum nimirum et hominem in
unica ipsum esse credamus persona. Nam deitate
quidem ascendit, corpore autem in altum ferri dici-
tur,id est, assumi. Εx hisigitur omnibus cognoscere
oportet, eumdem esse et qui descendit, et qui ascen-
dit super omnes cœlos, ut omnia bonitate sua re-
pleretS, atque in primis apostolos suos, de peccati
passionibus per sancti Spiritus immissionem libera-
tos, in perfectam sublimitatem extolleret. Secus
enim, cur dixisset: Εralare supra cælos, Deus, et
super universam terram, gloriatuas, ut lberentur di-
lecti tui, Vere enim, ut antea dictum est, sunt di-
lecti a Domino hi qui et passionis ejus in cunctis
fuere participes, et ejusdem magnalia oculati testes
V. Igitur unum eumdemque prophetæ prædicave-
runt Dominum,et incarnatam ejus formam nequa-
quam, ut nonnulli ohtrudunt, in unam naturam con-
fuderunt;sed quæ ejus divinitati locutiones congrue-
bant, eas magnifice protulerunt; quæ vero corpori,
eas humano modulo moderati sunt : quod natura
sua est, Patre est; quod ex Virgine est factum,
homo manet,in unica tamen forma unaque persona
subsistens. Nam qui incorporeus, carne assumpta,
induit sibi figuram, is nimirum cum hac visibiliter
ascendit unde invisibiliter antea ad induendam sibi
carnem descenderat.Itaque assumptus est gloriose,
creditur ei ob miracula, exspectatur cum timore,
donec iterum prophcticam nubem descensus sui
vehiculum habeat: nam et illo tempore nubem ha-
biturum ministram prophetæ prædixerunt, nempe
ut corporea simul levisque substantia, corporatums
rursus Dominum gestet. Omnia quidem voluntate
sua portat uti Deus, portabitur autem ut homo, ut
ne leges quidem videatur ejus naturæ negligere,
quttam animarum nostrarum causa adoptavit.
VI, Quare etiam sanctos in nubibus abreptum iri
jam docuit divinus Paulusʼ, cum venerit,inquiens,
in nubibus qui venturus exspectatur Dominus. Nam
quod Deo incarnato propter corpus convenit, id dei-
ficatis quoque nobis fieri congruet, propter divitias
patiæ ejus, quoniam homines deilficare per suam
benignitatem Deus vult. Nemo igitur,fratres, existi-
met, densam hominis naturam, quam substantia-
liter sanctum Dei Verbum sibi univisse videmus,
nemo, inquam, existimet, radiis divinæ ejus glorio-
sæque substantiæ imumutatam esse, quominus vere
subsistant inseparabiles duæ naturæ. Non enim, uἴ
m I7hess. v, 16.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.