PG 65, col. 58

'heophili episcopi Alexandria, es tomo IIeorta-
stico.
Ratione carentium non tolluntur, et iterum po-
nuntur animae, sed una cum corpore intereunt, et
in pulverem resolvuntur. At Salvator tollens tem-
pore passionis animam a proprio corpore, iterum
eam restituit corpori a mortuis resuscitato. Hujus
rei fidem nobis faciens praedixit per Psalmistam
clamans : Non relinques animam meam in inferno,
neque dabis sanctum tuum videre corruptionem ⁸. κ
Βειηὶ Theophili episcopi Alexandriw, ex us qua: serio
psit adversus Origenem.
At enim non desinens iterum blasphemas, Filium
Dei calunuuans, et his verbis utens : ι Quemadmo-
dum Filius et Pater unum sunt, sic et anima quam
assumpsit Filius et ipse unum sunt: ι nesciens quod
Filius quidem et Pater unum sint propter unam
substantiam, et eamdem divinitatem; anima autem
et Filius diversam inter se substantiam habeant et
naturam. Si enim sicut Pater et Filius unum sunt,
erunt et Pater et anima unum, et dicet aliquando
etiam Filii anima : Qui vidit me, vidit Patrem ⁸. Sed
non ita est. absit! Nam Filius et Pater unum
sunt. quia non sunt diversa: qualitates ; anima vero
et Filius et natura et substantia diflerunt, quia et
ipsa quoque per cum facta est, eamdem nobiscum
habens substantiam. Si enim quemadmodum Pater
et Filius unum sunt, sic anima et Filius unum
sunt, ut vult Origenes, erit et anima , sicut Filius,
splendor gloriae Dei, et charaCIer substantia! ipsius.
Atqui hoc tieri nequit. lmpossibile est igitur, ut
Filius et ejus anima unum sint, sicut ipse ct Pater
unum sunt. Et quid faciet rursum sibi ipsi repu—
gnans? Sic enim scribit: Nequaquam turbata et
tristis anima Unigenitus erat, et primogenitus
omnis creatum. Nam Deus Verbum, ut anima pra:-
stautior, ipse Filius ait: Potestatem habeo ponendi
eam, et potestatem habeo assumendi eam ⁸. Si igitur
Filius praestantior est anima sua, sicut praestan-
tiorem esse in confesso est, quomodo ejus anima
aequalis est Deo, et in forma ipsius? Ipsam enim
esse dicimus , qua: se ipsam exinanivit, et servi
formam accepit. Quare Origenes omnes alios bae-
reticos impietate superat, ut demonstravimus. Si
enim in {arma Dei est Verbum, et Deo est mquale.
in forma vero Dei esse, et aequalem esse Deo ani-
mam Salvatoris putat, qui sic scribere ausus est,
Hieronymus.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.