PG 65, col. 59
Ἦ.
Fragmentum ex Epistola Paschali ν.
Inter acta concilii Ephesini part. ιι, acM, Concil. tom. III, pag. 1055, edit. Veneto-Labb.
Theophili sanctissimi episcopi Alexandrina, ex Quinta
Paschali epistola.
Exstant et nunc quoque veterum miraculorum
reliquiae. Nemo dubitet quin Dei virtus eflicere id
queat, ut virgo pariat; in qua utique, nobis ut
assimilaretur, vivum Dei Verbum (alia namque
ratione familiariter inter nos versari non poterat),
ne e voluptate et somno, ut in aliis hominibus
contingere solet, corpus sumeret', nostra similitu-
dine accepta, ex virgine prodiit : hominem quidem
secundum servilem formam nobis haud dissimilem
videndum se praabens , ex operibus tamen (opera
enim divina patrabat) omnium et Dominum et
opificem se esse ostendens.
γιι.
Fragmentum ex Epistola Paschali Vl.
Ejusdem, ea: Sexta Paschali epistola.
Etenim ut praestantissimi quique artifices non
solum in nobili quapiam materia artem suam osten-
dentes, magnam sui admirationem excitare solent;
verum etiam vilem ceram, et lutum quod dissol-
vitur, saepe sumentes, artis suae vim in ea expli-.
cant, et cumulatiorem laudem promerentur: ita
sane omnium optimus artifex, vivum illud et efficax
Dei Verbum ⁸, quod universam hanc rerum molem
mira ordinis concinnitate exornavit, non tanquam
pretiosa aliqua materia, hoc est, caelesti corpore
sumpto ad nos descendit, sed in luto artis suae
magnitudinem declaravit, dum ipse hominem ex
limo formatum instauraturus, nova quadam ratione
homo ex virgine processit. Et quamvis nativitatis
modo a nobis ditl'erret, similitudinem tamen no-
stram (peccato duntaxat excepto') per omnia
amplectendam existimavit. Nam et nascitur, et fa-
sciis involvitur, et Iactatur, et infans in praesepio
ponitur”; et omnes denique prapter jam dictas
causas natura: nostra: infirmitates experitur. Inte-
rim tamen cum infans adhuc esset, inimicum
ipsiusque cohortem exterruit, magos ad pmnitentiam adducens, et ut regem a quo missi fuerant.
contemnerent, efliciens.
τ Sap. vu, 3. ' Hebr. tv, 12. ο Ibid. 15. ¹⁶ Luc. ll, 7.
(i3) ἓλεεο ἕκτης.
(13) [θεέ. αἰτίας.