PG 65, col. 99

ait : Veni mecum usque ad flumen, et quaere navim
quae Alexandriam me vehat, sicque ad fratrem tuum
naviga. Zoilus vero tali sermone conturbatus, ta-
cuit. quue modo a se invicem disjuncti sunt. De-
scendit igitur senex ad partes Alexandriae; quo loci
in vehementem morbum incidit. At ipsius ministri
seu discipuli se mutuo rogaverunt : Num alteruter
nosrrum senem contristavit, et eam ob causam
secessit a nobis? Nec invenerunt in se quidpiam
culpae, aut inobedientizc. Porro senex recuperata
sanitate, dixit: Vadam ad Patres meos. Hunc in
modum renavigans, venit ad locum qui dicitur Pe-
tra, ubi manebant ministri ipsius. Cumque esset
juxla flumen, ancilla quaedam Ethiopissa accedens,
tetigit ipsius meloten. Tum senex increpavit illam.
Igitur ancilla ad eum dixit : Si monachus es, in
montem proficiscere. Quo sermone senex in eom-
punctionem adductus, dicebat apud se : Arseni, si
es monachus, in montem proficiscere. Interea oc-
currerunt ei Alexander et Zoilus. Cumque procidis-
sent ante pedes illius, se etiam prostravit senex;
ac flebant ex utraque parte. Ait senex : Nonne au-
diistis aegrotasse me? Responderunt : Ita est. Senex
tunc : Et cur non venistis ad videndum me? Abbas
Alexander dixit: Separatio tua a nobis nequaquam
fuit accepta, imo multis nocuit, qui ita disserebant:
Nisi inobedientes exstitissent seni, non ab illis se-
cessisset. Dicit eis : Rursus itaque pronuntiaturi
sunt homines: Non invenit columba requiem pedi-
bus suis, et reversa est ad Noe in arcam ³³. Atque
hoc pacto conciliati sunt; mansitque cum eis usque
ad mortem suam. τ
53. (95’) Dixit alnias Daniel : Nobis abbas Arsenius
velut de alio narravit; forte autem ipse erat; quod
ad senem quemdam in sua cella sedentem delapsa
fuerit hujusmodi vox:Veni, ostendam tibi opera
hominum. Ac surgens egressus est; duxitque eum
in locum quemdam, et ostendit ZEthiopem ligna cae-
dentem. ex quibus conficiebat grandem sarcinam;
conabatuur autem illam portare, nec valebat; et pro
eo ut inde nonnihil tolleret,iterum incidebat ligna,
atque adjiciebat ad sarcinam. ld porro diutius fa-
ciebat. Et paululum progressus, iterum ostendit ei
hominem qui stabat ad lacum, bauriebatque aquam
ex illo, ac transferebat in pertusum vas, quod eam-
dem aquam in lacum refundebat. Postea dixit ei :
Veni, ostendam tibi aliud. Tum vidit templum, ac
duos viros sedentes in equis, et portantes lignum
oblique, hunc contra illum; volebant autem per
januam ingredi, neque poterant, propterea quod
lignum transversum esset. Nec se demisit alteruter
³³ Gen. vin, 9.
³⁵ Al. inser. πρὸς τοὺς ἑαυτοῦ.
πλαγίως.
(93') Vil. Patr. xrm, 2

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.