PG 68, col. 158

adversus Chaldaeos, qui concluscrunt vos extra mu-
rum, in medium civitatis hujus, et debellabo ego
vos in manu extenta, et in brachio forti, cum fu—
rore ct ira magna; ct percutiam omnes habitantes
in civitate hac, homines et jumenta in morte ma-
gna, et morientur “. ι Deinde post nonnulla: ι Et
ad populum, ι inquit, ί istum dices: Haec dicit Do-
minus: Ecce ego dedi coram vobis viam vitae et viam
mortis ε qui manserit in civitate hac, morietur in
gladio et in fame, et qui egressus fuerit ut transeat
ad Chaldaeos, qui concluserunt vos, vivet, 16 et erit
anima ejus in spolia, et vivet; quia obfirmavi faciem
meam adversus urbem hanc in mala, etnon in bona;
etin manus regis Babylonis tradetur, et incendat
eam igni “. ι lntelligis igitur, si nostris malefactis
Deum otTendcrimus, fore ut hostium potentia: miseri
obsistere non possimus, sed opprimente nos atque
invadcnte ira divina, servi simus ex liberis, igno-
bilemque vitam atque miserabilem ducamus.
PALL. Recte ais.
CYR. Etenim Dei lex facilem hominem atque
obtemperantem ad perfectam vivendi rationem per-
ducit, ac lucerna: quodammodo usum cuique pra:-
bet ad ostendendum quid expediat, quidve necesse
sit; quam qui revercbitur, is, opinor, non ignobi-
lem vitam transiget, et veluti in sancta civitate,
nimirum in illa firmitate virtutis, ac stabilitate
religionis habitabit. At vcro si quis voluerit se in
hujus mundi voluptates tanquam in nemus quod—
dam, ac florentem et arboribus densam silvam, li-
bentissime conjicere, et in hujus vitae oblectamen—
tis versari, ac multiformem voluptatem, tanquam
idolorum quoddam examen, in cor atque in ani-
mum admittere, et alacritatis suae fructus daemoniis
incendere, is vero jure optimo a divino praesidio
excidet, et ut paratissima praeda capere volentibus
proposita erit, expulsusque ab ea qua initio pra;-
Iditus erat morum honestate, tanquam e sancta
civitate, necessario servitutis jugo ad imperan-
tium arbitrium descendet, et longe erit a Deo, ac
juxta moralem intelligentiam transferetur Babylo—
nem, id est, ultra terminos terra: illius sancta: in
qua notus est Deus, et magnum nomen ejus ".
Itaque clamabant ii qui tam gravi aerumna pre
mebantur, et in ditionem hostium venerant, et illam
apud eos mansionem tanquam mancipiis dignam
atque servilem non ferebant : ί Super flumina Ba-
bylonis illic sedimus et ,tlevimus, dum recordare-
mur tui, Sion “. ι Huiusmodi namque malo, nisi
~fallor, laborat humanus animus.
PALL. Quonam tandem?

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.