PG 68, col. 159

qua facta fuerit in alteram partem inclinatio, ct
ornamentis, qua: habebat, minorari contigerit,
tunc vix tandem in malis intelligit, omnibus viri-
bus resistendum, neque ad extremum ’usque in-
sultui locum dandum fuisse, ne in discrimen se
conjiceret.
PALL. Ita est.
CYR. Necessarium est igitur, et sapientiae ple-
num, et in primis utilissimum, praecidere malorum
causas, et coacta: servitutis aditum praecludere, et
ea summo studio declinare, quae, si experiri con-
tigerit, in omnibus malis versabimur.
’ PALL. lta se res habet.
CYR. Ac si divina nobis ira necessariae servitutis
jugum imponatur, adeo ut in reprobum sensum
descendendum sit, obsistere quidem haud facile
fuerit. lllud tamen dixerim, expedire vel meminisse
solum , exquibus in quae declinaverimus, atque
acerbe deflere tum nostram incuriam, tum superni
erga Onos auxilii in0piam ε ‹ llla namque tristitia
quae secundum Deum est, paenitentiam in salutem
impmnitcndam operatur ". ι Sed si nobis divina
ira non immineat, atque liberum sit et velle, et
quod visum fuerit, facere, et illam in utramque
partem pr0pensionem, ad malum, inquam, et ad
bonum, solutam ac liberam et ab omni penitus
coactione alienam retinere liccat, cavendus est stre-
nue ille in nequitia languor, ac repellendae, ni
fallor, voluptates, ab hostibus oblatze, vitandumque
nc in hostium ditione simus, qui hujus mundi
principes esse dicuntur; etiamsi alicui fortasse pars
aliqua felicitatis adsit, felicitatis, inquam, illius,
quae in mundo hoc magna putatur quidem, sed
turpem omnino exitum atque deformem habet.
PALL. Quo tandem modo?
CYR. Visne ut veterum exempla sumamus?
pALL. Maxime.
CYR. Cum fame conficerentur omnes fere homines
qui, ut in summa dicam, ubique terrarum erant,
visum est filiis Jacob in Egyptum descendere :
erant autem adolescentes numero decem. Id autem
cujus gratia peregrinationem suscipiebant, erat ut
coemerent escas, praeterea nihil. Postea vero quam
ejus rei compotes facti sunt, atque agniti jam, quod
fratres essent Ioseph, qui tum frumenta vendebat,
etprinceps erat terrae Egypti, rem gestam auribus
accepit Pharao, ι Etdixit, ι inquit, ‹ Pharao Joseph:
18 Dic fratribus tuis , Hoc facite : lmpletc saccos
vestros, et abite in terram Chanaan, et accipientes
patrem vestrum et substantiam vestram, venite
ad me, et dabo vobis ex omnibus bonis )Egypti, et
comedetis medullam terrze. Tu autem prmcipchazc,
ut accipiant plaustra de terra Egypti liberis vestris
δτ ll Cor. vn, lO.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.