PG 68, col. 162

biturum se pollicebatur; plaustra quoque largieba-
tur, ut illos, ut puto, reformidantes ad descenden-
dum alliceret. Hi vero cum universa familia statim
descenderunt, temporariorum ciborum usum ra-
tione nescio qua, terra: regionique a Deo datae
praeferentes : multo namque melius atque utilius
erat ex illa sibi pastum quaerere, quamvis non
sine aliquo labore id elIici posset. Postea vero
quam in Egyptum venerunt, putabant se fortasse
jam effugisse labores quos domi habuerant, eratque
illis praesentium voluptatum sensus periucundus.
Sed interjecto tempore multitudo illa jamindea
suis majoribus ingenua ac libera, rude servitutis
jugum subiit. Igitur mundana felicitas, cui adjun-
ctus est ille ad turpiora lapsus, respuenda est,
Palladi, si quam rationem libertatis habemus, et
servitutis et rem et sens'um exsecramur atque aver-
samur.
PALL. Optime dixisti.
CYR. Quid vero prohibet quominus illud quo-
que dicamus, quod, ut mihi quidem videtur, non
mediocrem simul cum iis quae modo diximus uti-.
litatem continet?
PALL. Quidnam illud est?
ΟΥΕ. Rapsaces Babylonius, Assyriorum dux,
multitudinem militum innumeram contraxerat,
verferatque oppugnaturus, imo vero, ut ipse pu~
tabat, nullo negotio sanctam civitatem ex imis se-
dibus eversurus :deinde antequam tela conjiceret,
nimium exercitatam et familiarem blasphemiam
adversus Deum vibravit. Itaque cum multa male-
dicta conjecisset, ad extremum illis verbis est
allocutus eos qui in sancta civitate habitabant:
ι Haec dicit rex Assyriorum : Si vultis benedici,
egredimini ad me, et comedite unusquisque vitem
suam,et ficus suas, et bibite aquam de cisterna
vestra, 19 quousque veniam, et transferam vos in
terram quas est, sicut terra vestra, terra frumenti et
vini, et panum et vinearum δ’. › Vide igitur et
hunc polliceri sub vite et ficu voluptatem atque
Β oblectationem. Illud porro adjecit, ι Bibite aquam
de lacu vestro. ι ,
PALL. Sed quidnam haec sibi volunt, si ad
. spiritualem contemplationem transferantur?
CYR. Duobus, ut arbitror, modis nequitiae vis in
nobis perficitur. Aut enim externis voluptatibus,
aut insitis atque in nobis haerentibus, homines ad
peccandum faciles vel sua sponte, vel ab aliis ad
oblectationes percipiendas persuasi, ad absurdis-
sima quaeque lapsi esse deprehenduntur : idque
verum esse ille Salvatoris nostri discipulus osten-
dit bis verbis : ι Omne quod estin mundo, aut
concupiscentia carnis est, aut concupiscentia ocu-
xxxv], 16, 17.
-w - ρ -. ηας. - Qua-.-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.