PG 68, col. 282

sermones eorum ad Deum, et testificare eis praeco:
pta Dei et legem ejus, et ostendes eis vias in qui-
bus ambulent in ipsis, et opera quae facient. Et tu
tibi provide ab omni populo viros, inquit,potentes,
et judicabunt populum ¹. › Ει quibusdam interjectis,
iterum : ι Audivit autem, ι inquit, ι Moyses vocem
soceri sui, et fecit- quaacunque dixerat ipsi'. ι
PALL. Perge igitur mihi rursus, ct singulis
seorsim distributis per partes explica.
CYR. Nonne exterum esse lateris, et ex gentibus
hominem Madianitam? Neque enim estex Abraham
stirpe progenitus : erat etiam alioqui religionis
ejus quae per orbem terrarum erat eo tempore
pervulgata, sacerdos et cultor. Venerabantur enim,
ut est multorum sermone celebratum, et ipsi per
se putabant, Deum altissimum, ut etiam profecto
Melchisedech; alios quoque deos recipiebant, et
in deorum numerum una cum illo referebant exi-
mias creaturas, terram dico et caelum, solem et
lunam, et astra insigniora; atque ejusmodi hac in
re labes et error vetus quidem vitium fuit, sed
quod usque ad nostra tempora pervenerit, atque
pervaserit. Sic enim adhuc quidam in Phoenice et
Palaestina desipientes sentiunt, qui, cum se ipsi
religiosos appellent, viam tamen mediam religionis
ingrediuntur, neque Judaeorum moribus 93 om-
nino, neque gentilium addicti, inter utrosque au-
tem quodammodo jactati atque dissecti. Israelitas '
autem olim, cum ad eumdem .modum sentire cm-
pissent, Elias propheta objurgavit his verbis:
‹ Quousque claudicatis ambobus poplitibus? aut
Baal, Baal, aut Deo, Deo ⁸. ι Verisimile igitur est,
Jethro quoque ejusmodi aliquam secutum esse rc-
ligionis formam. Qui, posteaquam cognovit quae a
Deo profecta fuissent ad salutem lsraelitis praestan—
dam, magnificis atque admirabilibus narrationibus
illectus, cum domo tota ac genere toto ad Moysen
venit. ls, cum libenter eum aspexisset, excepit, in-
que suum tabernaculum induxit, exposuitque ac—
curatius illa divinae virtutis praeclara gesta, admi-
randaque facta, qum vim sermonis omnem supera-
rent. Vocatur igitur a falsa sententia ad eam
qua: ad Deum ducit, errantium turba, gentiles.
inquam : ac primum quidem ex eo quod nonnihil
de Deo inaudierunt, deinde ipsi per se sponte
quodammodo ad Dei legem, id est, ad institutionem
sacrarum Litterarum accurrunt. Itaque et ad pri-
mum tabernaculum properant; introducendi nam-
que vim lex habet : deinde vetustioribus illis narra-
tionibus persuasi, in eam denique sententiam ve-
niunt, ut credant unum esse ac solum Deum,
illique oblationes dicari oportere. Moysi namque

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.