PG 68, col. 707

quinque, agnos anniculos quinque. Hoc fuitdonum
Naasson filii Aminadab ⁸³. ι Obtulerunt praeterea
caeteri deinceps usque ad duodecimum eodem modo
similique magnificentia, cum suus cuique certus
dies attributus esset: sic enim praeceperat Deus.
του, κατά γε τὸν ἴσον τρόπον καὶ ὲν ἀπαραλλάκτως φιλοτιμίαις, ὲκνεμηθείσης ἑκάστῳ τῆς αὐτῷ συντε-
ταγμένης ἡμέρας ἰδικῶςο διετύπου γὰρ ὦδε Θεός.
PALL. Sed quae tandem est hujus adeo multipli-
cis oblationis ratio?
ΟΥΕ. Equidem, Palladi, si rem gestam spectes,
oblatio est, sed illi conjuncta est mystica, mea
quidem sententia, ratio, per quam ad Emmanuel, el
ad nos ipsos hoc mnigma refertur; id autem expli-
cabo, utpotero. Namque manifestato jam in orbe
terrarum sancto illo veroque tabernaculo, id est,
Ecclesia, Christus in ea multis variisque modis ex-
cellens Deo ac Patri a nobis propemodum ac pro
nobis ut sacra victima ofi‘ertur, qua: pretium sit ac
pro universorum vita permutatio, quippe cum ille
unus sit pro universis aequa aestimatio. Nam, post-
eaquam ille Unigenitus factus estut unus e nobis
homo, seipsum obtulit Deo et Patri quasi praeci-
puum quiddam ac primitias humana: natura), san-
ctitatem redolentis, qum illi sanctitas, qua parte in-
telligitur, atque adeo est Deus, secundum naturam
et essentiam inerat, sed eamdem adventitiam ha-
bebat, qua parte humana in eo natura spectatur.
363 Cumque unus idemque sit, multis tamen mo-
dis in illa principum oblatione figurabatur: ut vero
tunc, sic hoc quoque tempore sacrificatur Chri-
stus per eos principes qui pro temporum serie suc-
cedunt, multiplici notione perceptus, variisque no-
minibus ornatus: fiebat enim oblatio per singulos
dies ; quo facto significabatur illa per singulos dies
Christi hostia: perennitas ac perpetuitas, atque
etiam eorum, qui fide iustificati sunt, in ofi'erendo
largitas. Neque enim unquam deerunt adoratores,
neque erit oblationis inopia, sed Christus in sanctis
tabernaculis mystice sacrificatus a nobis etpro no-
‘ bis ofi'eretur. lpse est autem oblatio nostra prima
atque praecipua; seipsum enim obtulit hostiam
Patri non pro seipse, ut vera fides docet, sed
pro nobis,qui sub peccati jugo ac reatu tenebamur.
Sumus deinde ad illius similitudinem nos ipsi quo-
que sacrae victimae, cum mundo morimur ⁸⁵, qua-
tenus peceatum in nobis mortuum est, Deo autem
vivimus, illam in sanctitate ac pietate vitam. Haec
enim nobis prae se ferre videtur illa principum obla-
tio; quam plaeetne per partes, ut nobis optime habere videbitur, congruentibus rationibus exami-
nemus, atque, quoad fieri poterit, explicemus?
PALL. Mihi sane placet.
CYB. Allatus igitur est a singulis vitulus‘; vehi—
euiaque sex numero, sacris operibus tabernaculi
attributa sunt. Deinde a singulis catinus unus ar-
” Num. vn, '10—17. ³⁸ Rom. γι, 5.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.