PG 69, col. 15

qto pacto cujusque rei sensus sese habent, oratione
pcrsequi contendamus, ut quæ a nobis inventa di-
ctaque sunt, subtiles cogitationes habentia, non-
nunquam veriorum contemplationum doetioribus
bona sint occasio, et gradus quodammodo ad præ-
stantiorem maximeque sublimem illam scientiam
cvehentes. Exponemus itaque utiliter ea quæ histo-
rice gesta sunt, convenientique eorum declaratione
ndhibita, et vcluti ex typo atque umbra narratio-
nem transformantes, claram manifestamque eam ef-
ficiemus, tendente nobis oratione ad Christi myste-
rium, et ipsum habente finem: siquidem verum est,
quod finis legis et prophetarum est Christus ⁵. Si
vero alicubi contingnt, etiam aberrare ab iis quæ
magis sunt consentanea, utpote in tanta contemla-
tionum subtilitate atque obseuritate, æquum est ut
veniam apud lectorem inveniamus. Sciendum vere
etiam hoc, quod cum De adoratione et cultu in spiritu
etveritate xrnlibros scripserimus, multamque inillis
contemplationum copiam complexi simus, capita
huic operi inserta certo consilio prætermaisimus, et
inexaminata reliquimus : tametsi interdum accidit
ut alicujns eorum necessaria de causa memineri-
mus. Ordiemuritaque ab iis quæ in Genesi smnt po-
litiora et selectiora; atque ita deinceps ordine reli-
quos Mosis libros percurrentes, accurate 2 inve-
stigabimus, una cum his etiam ea quæ ex alio coυ-
mentario ad scopum nobis propositum condu-
cunt.
Dν Adam.
1. Legis vere peritus et sacratissimus Paulus, salu-
tis per Christum mysterium exploratissimum ha-
bens, ait, instaurationem in ipso futuram om-
nium, quæ in cœlo et quæ in terra sunt, in be-
neplacito ac voluntate Dei Patris: universorum ni-
mirum redintegrationem eorumque quæ corrupta
erant, ad pristinum suum statum restitutionem,
anacephalæosis sive instaurotionis nomine appel-
lans. Meminerat enim, uti par est, Dei alibi per
vocem prophetarum dicentis : « Ne memineritiss
priorum, et antiqua ne colligatis. Ecce ego facio
nnova, quæ nunc orientur, et cognoscetis ea . » ld-
circo etiam ipse, utpote in divinis sermonibus enu-
tritus, quæ nobis in his prædicta sunt, finem jam
sortita esse in Christo ostendit, dicens : « Quod si
quæ in Christo est nova creatura, vetera præterie-
runt; ecce facta sunt omnia nova ⁹. » Reformati
enim sumus in Christo, et facti nova creatura: at-
que in ipso, et quidem solo, novum nomen adepti
sumus. Vocati enim sumus Christi. Quamobrem
idem divinus Paulus alibi rursum de nobis ait :
e Qui autem sunt Christi Jesu, carnem suam cruci-
fixerunt cum vitiis et concupiscentiis . » Sancta
cnim est vita eorum qui in Christo vivunt, et carna-
ibus affectibus superior, terrenaque immunditia va-
ua. Quod autem adventurum esset nobis nomen
ovum, inditum nobis in Christo, manifestum fue-
s Rom. ν, 4. ⁵ Ephes. , 10. Isa. s, 18.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.