PG 69, col. 26

ficiendum servavit. Quod enim hoc homini eventu-
rum esset, ut interitum subiret, nequaquam igno-
rabat Creator; sed sciebat subsecuturam 9 postea
mali solutionem, et interitus ablationem, restitu-
tionemque in melius, ac pristinorum bonorum re-
ceptionem. Sciebat enim quod mitteret suo tem-
pore Filium suum in humana forma, qui pro nobis
moriturus esset, mortisque imperium aboliturus,
ut vivorum simul et mortuorum dominetur. Quid
enim? Si non omnes crediderunt, certe salvatorum
innumerabilis multitudo illorum interitum quo-
dammodo elevabit : eorumque hac de causa dolo-
rem vanum declarabit, tantum non dicens : « Co-
medunt suæ ipsorum viæ fructus . » Cum ipsis
salvari liceret, si voluissent, et ea, quibus postmo-
dum involuti sunt, damna evitare, Redemptorem
non admittunt, hoc est Christum. Si quis enim,
amabo, colendæ terræ artifex præstantissimis qui-
busque arboribus hortum suum impleverit: deinde
vero non omnes damna, quæ diversis de causis
obvenire solent, effugiant, nemo, ut arbitror, exi-
stimaverit terræ cultorem recte plantare noluisse,
neque vero quisquam, nti opinor, illum reprehen-
derit. Longe enim abest : siquidem eam quam
oportuit ad plantandum curam adhibuit, illæ vero
infirmitate laborarunt. An itaque dicemus præsti-
tisse ut omnino a plantatione cessaret, neque gene-
rosissimis plantis hortum suum consereret, om-
nemque in universum colendæ terræ rationem
tollendam, ne aliquibus plantis jam consertis dam-
num accidat? Quo pacto vero non absurdum ad-
modum fuerit, si hoc recte se habere censeamus ?
5. Ncquaquamigitur Deum incusabimus creatorem,
qui ortus nostri auctor fuerit, sed in nos ipsos
potius culpam oonferemus, qui voluntario damno
aicimur, si modo recte judicare velimus. Quod
enim statim hominem ad exsistendum traducens,
sciret eum lapsurum in interitum, quodque cura-
tionis modos non ignorabat, manifeste persuadet
divinus Paulus, salutem per Christum, eam quæ est
velut in præcognitione spiritus, testificans.Ita enim
Τimotheo proprio suo discipulo scribit : « Noli
itaque erubescere testimonium Domini nostri, ne-
que me vinctum illius : sed collabora Evangelio
juxta potentiam Dei, qui nos liberavit, et vocavit
vocatione sua sancta, non secundum opera nostra,
sed secundum propositum 1) suum, et gratiam,
quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora
sæcularia, manilestata est autem nunc in ultimis
temporibus per illuminationem Salvatoris nostri
Jesu Christi⁴. » Aliis autem rursus: « Scimaus quod
diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum,
his qui juxta propositum vocati sunt sancti. Nam
quos præscivit, eosdem et prædestinavit conformee
fieri imaginis Filii sui, ut ipse sit primogenitus in
multisfratribus. Quos autem prædestinavit, eosdem
et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit;
æ - oæo æ-oee- α. s ssæ as

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.